Quantum redactiones paginae "Petrus Stubmann" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q124066 sunt
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
Linea 1:
'''Petrus''' (Theodisce: ''Peter'') '''Stubmann''' (natus [[21 Octobris]] [[1876]] [[Dresda]]e, mortuus [[29 Iulii]] [[1962]] [[Hamburgum|Hamburgi]]) vir publicus [[Germania|Theodiscus]] et sodalis factionis [[DDP]] erat.
 
== Iuventus et munus ==
Stubmann Dresdae gymnasium frequentabat et anno [[1896]] testimonium maturitatis accepit. Deinde [[Iena]]e et [[Lipsia]]e iurisprudentiae et rebus publicis studebat et anno [[1901]] doctor iurisprudentiae promotus est. Deinde syndicus societatum commercii et industriae laboravit. Anno [[1914]] miles conscriptus est et ad annum [[1916]], postremo centurio [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] interfuit.
 
== Cursus honorum ==
Stubmann, qui sodalis factionis liberalis factus est, anno [[1913]] legatus ad civitatem Hamburgensem et anno [[1917]] ad [[Dieta Imperii Germanici|Dietam Imperii Germanici]] electus est. A Novembre [[1918]] ad usque Februarem [[1919]] - nunc sodalis novae factionis DDP - praeses ministrorum [[Megalopolis-Strelicia|Megalopolis-Streliciae]]e erat et anno 1919/[[1920]] legatus ad [[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|Consilium Formae Civitatis Constituendae]] fuit. Anno [[1920]] iterum legatus Dietae Imperii erat, sed eodem anno senator Hamburgum revertit et anno [[1925]] rector societatis Hamburgensis navium vaporis erat. Anno [[1933]], postquam [[NSDAP|Nazistae]] Germaniae rerum potiti sunt, Stubmann dimissus est. Deinde in [[Bavaria]] vixit et anno [[1956]] Hamburgum iterum iit.
 
== Nexus externi ==
* [http://daten.digitale-sammlungen.de/~db/bsb00000001/images/index.html?nativeno=341 Petrus Stubmann in libro Dietae Imperii Germanici (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides ministrorum Megalopolis-Streliciae}}
 
{{Lifetime|1876|1962|Stubmann, Petrus}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Ienensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Lipsiensis]]
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Megalopolis-Streliciae]]
[[Categoria:Legati Dietae Imperii Germaniae (Monarchia)]]