Quantum redactiones paginae "Waldemarius Kraft" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
Linea 1:
'''Waldemarius Ericus''' (Theod.: ''Waldemar Erich'') '''Kraft''' (natus [[19 Februarii]] [[1898]], oppido ''Brustow'', mortuus [[12 Iulii]] [[1977]] [[Bonna]]e) vir publicus [[Germania]]e et sodalis primo [[NSDAP]], deinde [[Conventus Totius Germaniae/Foedus Fugatorum et Iure Depositorum|Conventus Totius Germaniae/Foederis Fugatorum et Iure Depositorum]] (GB/BHE), postremo [[Christiana Democratica Unio Germaniae|Christianae Democraticae Unionis Germaniae]] erat.
 
== Familia, Iuventus Munusque ==
Pater eius minister publicus agriculturae fuit. Ipse scholam finivit atque deinde tirocinium agriculturae fecit. Annis [[1915]] - [[1920]] miles erat, [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] interfuit atque graviter sauciatus est. Annis [[1921]] - [[1939]] [[Posnania]]e praeses collegiorum agricolarum fuit, anno 1939/[[1940]] praeses camerae agriculturae eodem loco fuit, deinde ad finem belli praeses societatis ad terram orientalem occupatam colendam fuit. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]] finitum Kraft [[Slesvicum et Holsatia|Slesvici et Holsatiae]] a Britannicis, qui eam partem Germaniae occupaverant, in carcerem missus et ad annum [[1947]] captus est. Tum ad annum [[1950]] sine munere vixit. Annis [[1949]] - [[1951]] orator pro foedere ex terra [[Varta]]e expulsorum fuit.
 
== Cursus honorum ==
Kraft ab anno [[1933]] sodalis NSDAP fuit et anno [[1939]] nomine quidem [[SS]] accessit. Anno [[1950]] cum aliis novam factionem, Conventum Totius Germaniae/Foedus Fugatorum et Iure Depositorum (GB/BHE), condidit, anno [[1951]] praeses eius factionis electus est. Annis 1950 - [[1953]] legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae fuit, ubi anno 1950/1951 etiam Administer Aerarii Publici et Iustitiae erat, tum legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus est. [[Conradus Adenauer]] (CDU) eum [[Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum|Administrem Foederalem Officiorum Praecipuorum]] nominavit. Anno [[1954]] propter iurgia gravia praeses factionis suae se recessit, [[15 Iulii]] [[1955]] etiam factionem reliquit et CDU factionem accessit. [[16 Octobris]] [[1956]] administer dimissus est. Legatus Dietae Foederalis ad annum [[1961]] mansit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.spiegel.de/spiegel/print/d-40831603.html Elogium hebdomadalis DER SPIEGEL anno 1977 (lingua Theodisca)]
 
{{Administri Foederales Officiorum Praecipuorum (Germania)}}
Linea 14:
 
{{Lifetime|1898|1977|Kraft, Waldemarius}}
 
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Administri Foederales Officiorum Praecipuorum]]