Quantum redactiones paginae "Gulielmus Hoegner" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q213963 sunt
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
Linea 2:
'''Gulielmus''' (vulgo: ''Wilhelm'') '''Hoegner''' (natus [[23 Septembris]] [[1887]], mortuus [[5 Martii]] [[1980]] vir publicus Theodiscus et sodalis [[Socialis Democratica Factio Germaniae|Socialis Democraticae Factionis Germaniae]] (SPD) erat.
 
== Munus ==
Post scholam finitam Hoegner [[Berolinum|Berolini]], [[Monacum|Monaci]] Erlangenque iurisprudentiae studebat et anno [[1911]] doctor iuris promotus est. Anno [[1914]] sua sponte exercitui Germanico accedebat, sed propter valetudinem repudiatus est. Itaque annis sequentibus Assessor et iuris consultus laborabat. Anno [[1920]] procurator publicus factus est, postea etiam iudex erat. Cum Nazistae anno [[1933]] rerum potiti essent, Hoegner [[1 Maii]] administer publicus dimissus est, quod iam anno [[1919]] sodalis SPD factus est atque in [[Tirolis|Tirolem]] fugit, ubi secretarius Socialistae factionis [[Austria]]e erat. Anno 1934 in [[Helvetia]]m emigravit. Ibi a re publica recedere coactus est et libros quosdam de constitutione futura Germaniae composuit.
 
== Cursus honorum ==
Germania anno [[1945]] liberata in patriam revertit atque iterum - iussu [[Fridericus Schäffer|Friderici Schäffer]] praesidis ministrorum [[Bavaria]]e restitutionem iudiciorum Bavariae rexit. Brevi tempore etiam summus iudex eius terrae fuit. Tum [[28 Septembris]] 1945 ab [[CFA|Americanis]], qui Bavariam occupaverant, novus praeses ministrorum factus est. Americanorum iussu novam constitutionem Bavariae composuit. Februario [[1946]] etiam praeses SPD Bavariae creatus est. Post electiones autem perditas Hoegner de honore praesidis ministroum recessit et [[Ioannes Ehard]] ([[CSU]]) successor eius electus est. Qui autem Hoegner administrum iustitiae atque vicarium praesidum fecit. Cum autem factio sua SPD anno [[1947]] coalitionem Hoegner invito finiebat, etiam ductum SPD reliquit. Anno [[1950]] post electiones secundas SPD iterum cum CSU coalitionem fecit atque Hoegner administer internarum rerum creatus est. Anno [[1954]] SPD electiones tertias vicit atque Hoegner [[14 Decembris]] aliis factionibus adiuvantibus iterum praeses ministrorum creatus est. Hunc honorum tenuit ad usque victoriam CSU in electione foederali anni [[1957]]: Factiones, qui cum SPD Bavariam rexerunt, ad CSU defecerunt atque [[Ioannes Seidel]] (CSU) eius successor creatus est.
Annis [[1958]] - [[1962]] Hoegner sodales SPD in senatus terrae Bavariae duxit, ipse ad annum 1970 legatus senatus mansit. Anno [[1961]] brevi tempore etiam legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis]] erat.
 
== Nexus externi ==
[http://www.km.bayern.de/blz/eup/02_05/9.asp Curriculum vitae (Lingua Theodisca)]
 
Linea 15:
 
{{Lifetime|1887|1980|Hoegner, Fridericus}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Monacensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Erlangensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Iudices Germaniae]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Bavariae]]