Quantum redactiones paginae "Carolus Eschenburg" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q110911 sunt
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
 
Linea 1:
'''Carolus Eschenburg''' (natus [[28 Ianuarii]] [[1877]] [[Lubeca]]e, mortuus [[13 Decembris]] [[1943]] [[Rostochium|Rostochii]]) vir publicus [[Germania|Theodiscus]] et sodalis [[DNVP]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius [[Ioannes Hermannus Eschenburg]] erat, mercator, possessor fundi atque vir publicus, qui annis [[1911]]/[[1912]] et [[1915]]/[[1916]] magister civium Lubecae erat. Ipse Carolus Lubecae gymnasium [[Katharineum]] frequentavit et postquam testimonium maturitatis accepit, tirocinium agriculturae fecit atque [[Universitas litteraria Fridericiana Halensis cum Vitenbergensi consociata|Salinis Saxonicis]] huic rei etiam studebat. Deinde primo fundum patricium administrabat atque [[1906]] fundum in [[Borussia orientalis|Borussia Orientali]] emit atque duxit. Annis [[1914]] - [[1918]] miles [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] interfuit. Bello finito Eschenburg et fundum patricium rexit et pro societatibus diversis argentariiis et agriculturae laboravit. Annis [[1926]] - [[1929]] praeses camerae agriculturae [[Megalopolis-Suerinum|Megalopolis-Suerini]] erat.
 
== Familia ==
Eschenburg uxorem nomine ''Melania Weise'' duxit.
 
== Cursus honorum ==
Eschenburg ab anno [[1919]] diversa in officia pagorum Megalopolis-Suerini electus est et ad factionem DNVP accessit. Annis [[1929]] - [[1932]] legatus senatus terrae huius civitatis erat. Die [[10 Iulii]] 1929 praeses ministrorum electus est et hunc magistratum ad [[23 Iunii]] [[1932]] administravit. Quamquam e vita publica recessit, anno [[1936]] sodalis [[NSDAP]] factus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.bundesarchiv.de/aktenreichskanzlei/1919-1933/0000/adr/adrag/kap1_5/para2_75.html Biographia brevis apud paginam actorum Cancelariae Imperii (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides Ministrorum Megapolis-Suerini}}
 
{{Lifetime|1877|1943|Eschenburg, Carolus}}
 
[[Categoria:Alumni Universitatis Hallensis]]
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Praesides Ministrorum Megapolis-Suerini]]