Quantum redactiones paginae "Franciscus Blücher" differant

m
automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores
(+nexus etc.)
m (automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani; mutationes minores)
'''Franciscus''' (Theod.: ''Franz'') '''Blücher''' (natus [[24 Martii]] [[1896]] [[Assindia]]e, mortuus [[26 Martii]] [[1959]] [[Aquae Godesbergenses|Aquis Godesbergensibus]] apud [[Bonna]]m) vir publicus [[Germania]]e et sodalis [[FDP]], postea Factionis Liberae Popularis et deinde [[Factio Theodisca|Factionis Theodiscae]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius minister metallae fuit. Franciscus ipse gymnasium frequentabat atque anno [[1914]] maturitatem adeptus est. Annis 1914 - [[1918]] [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] interfuit atque ad usque annum [[1919]] captivus belli erat. Quamquam studium historiae rerum publicarum appetebat, tamen, ut matrem adiuvaret, munus mercatoris coepit. Iam anno [[1921]] director commercii societatis industriae fuit. Deinde decem anno pro societate aedificiorum administrandorum laboravit. Annis [[1938]] - [[1945]] rector domus argentariae Assindiae fuit.
 
== Cursus honorum ==
Neque temporibus [[Res Publica Vimariana|Rei publicae Vimarianae]] neque regno [[NSDAP|Nazistarum]] Blücher sodalis alicuius factionis fuit. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]] Blücher cum aliis factionem liberalem condidit et [[18 Maii]] [[1946]] praeses FDP in zona Britannica Germaniae electus est. Annis 1946/1947 legatus senatus terrae et administer aerarii publici [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae]], anno 1948/1949 consilii oenonomicae Zonae Angloamericanae (Theod.:''Bizone'') erat, anno [[1948]] praeses vicarius et anno [[1949]] praeses factionis suae creatus est. Eodem anno et primo legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus est. [[Conradus Adenauer]] ([[CDU]]) cancellarius foederalis eum [[Administer Foederalis rerum Propositi Marshalliani|Administrum Foederalem rerum Propositi Marshalliani]]<ref>Propositum Marshallianum: Vide etiam [[Georgius Catlett Marshall]]</ref>, qui auxilia [[CFA]] Germaniae lata administraret, et vicarium cancellarium nominavit. Anno [[1953]] [[Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae]]<ref>Quamquam hoc administerium eodem nomine erat ut hoc, quod postea pecuniam civitatibus pauperibus Africae et Asiae distribuebat, non idem fuit.</ref> nominatus est, sed paene easdem res administravit ut antea. Annis [[1951]] - [[1953]] Germaniae legatus apud Auctoritatem Internationalem [[Rura]]e erat, anno [[1953]], cum [[Elizabeth II (regina Britanniarum)|Elizabeth II]] regina coronaretur, [[Londinium|Londinii]] Germaniam repraesentabat. Annis [[1955]] - [[1957]] praeses vicarius consilii ministrorum [[OECD]] fuit. [[23 Februarii]] [[1956]] cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum [[SPD]] terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum [[Factio Theodisca|Factione Theodisca]] (DP) consociavit. Eodem anno iterum - nunc factionis DP legatus Dietae Foederalis electus est. Quod autem [[CDU]] hoc electione maiorem partem legatorum Dietae Foederalis vicit, Blücher cum aliis administris DP/FVP consilium ministrorum reliquit. [[28 Februarii]] [[1958]] Dietam Foederalem reliquit et ad usque mortem legatus [[Auctoritas Maior|Auctoritatis Maioris]] [[Communitas Europaea carbonis et chalybis|Communitatis Europaeae Carbonis et Chalybis]] fuit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.politik-fuer-die-freiheit.de/webcom/show_page.php/_c-144/_nr-1/i.html?PHPSESSID=57c9f77cbf91c35c0ad075a627d9a180 Curriculum vitae Francisci Blücher in pagina Instituti [[Fridericus Naumann]] (lingua Theodisca)]
 
== Notae ==
 
{{DEFAULTSORT:Bluecher, Franciscus}}
 
[[Categoria:Nati 1896]]
[[Categoria:Participes Belliprimi Orbisbelli Terrarum Imundani]]
[[Categoria:Praesides FDP]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
201 868

recensiones