Aperire sectionem principem

Mutata

de "serie sonettorum"
* ''[[The Winter's Tale]]'' (die 11 Maii 1611 teste Simone Forman doctus)
* ''[[The Tempest (Shakesperius)|The Tempest]]'' (die 1 Novembris 1611 a Servis Regiis doctus, praesente Iacobo I rege)
Anno [[1609]], series [[sonettumSonnets (Shakesperius)|sonettorum]] centum quinquaginta et quattuor]] celeberrimorum divulgata est (quorum duo iam anno 1599 edita erant), titulo ''[[Carmina (Shakesperius)|Shake-speares Sonnets]].'' [[Thomas Thorpe]] editor huius libri, qui ipse inscriptionem cuidam ''[[Mr. W. H.]]'' dicatam praemisit, ibi Shakesperium ''our ever-living poet'' ("vatem nostrum semper viventem" vel "immortalem") nuncupavit.<ref>De interpretatione vide Donald Foster, "Master W.H., R.I.P." in ''PMLA'' vol. 102 (1987) pp. 42–54.</ref> Eodem fere anno Shakesperius comoediographus ("[[Publius Terentius Afer|Terentius]] Anglicus") a [[Ioannes Davies Herefordiensis|Ioanne Davies Herefordiensi]] laudatur in epigrammate "''[[To Our English Terence, Mr. Will: Shake-speare]]''".<ref>De interpretatione vide "[http://poeticks.com/on-three-shakespeare-related-poems-by-john-davies/ On Three Shakespeare-Related Poems By John Davies]."</ref>
 
Post ''The Tempest'' alios ludos nullos singulus composuit. Duos vero confecit adiuvante amico [[Ioannes Fletcher|Ioanne Fletcher]], qui successor Shakesperii scriptor Servorum Regiorum meruerit:
17 414

recensiones