Quantum redactiones paginae "Peruvia" differant

123 octeti amoti ,  6 years ago
decennia
(decennia)
 
=== [[Viceregnum Peruvianum]] ===
Anno [[1532]], [[Conquisitatores Hispani|conquisitatorum]] circulus a [[Franciscus Pizardus|Francisco Pizardo]] ductus Incaicum Imperatorem [[Atahualpa]]m vicit et cepit. Franciscus Pizardus aurum et argentum pro Incae liberatione poposcit et, quamquam Franciscus Pizardus auri plenum conclave et duo conclavia argenti usque ad attigendorum Atahualpa bracchiorum accepit, Atahualpa supplicio affectus est et Franciscus Pizardus [[Tahuantisuiu]] cepit et [[Hispania|Hispanicum]] dominium imposuit. Decem annos postea, Corona Hispanica Viceregnum Peruvianum, omnes [[America Meridionalis|Austramericanas]] colonias includens, statuit. Vicerex [[Franciscus de Toledo]] ad novam rationem nationem [[decenniumannis 158|decennio 158]]1570/1579 cum argentariis velut praecipua oeconomica activitate et cum [[Amerindi]]s sicut prima [[mita|vi laborali]] redegit. Peruvianum aurum argentumque infectum reditus Coronae Hispanicae suppeditavit et complexam commercialem reticulationem quae ex [[Europa]] in [[Philippinae|Philippinas]] patuit propulit. Attamen, [[saeculum 18|saeculo duodevicensimo]], deflorescens argenti productio et oeconomica diversificatio regales reditus valde deminuit. Velut responsum, Corona [[Reformationes Burbonicae|Reformationes Burbonicas]], edictorum seriem quae vectigalia auxerunt et Viceregnum Peruvianum sciderunt, tulit. Novae leges [[Tupacus Amarus|Tupaci Amari]] rebellionem et alias seditiones provocavere, quae omnes victae sunt.
 
=== Res Publica Peruviae ===
[[Fasciculus:Angamos.jpg|thumb|[[Proelium Angamense]] ([[Hispanice]]: ''Batalla de Angamos''), decretorium proelium per [[Bellum Pacifici]].]]
Ineunte [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]], dum maxima Americae Meridionalis pars [[Bella Libertatis Americae Hispanicae|bellis libertatis]] convolvebatur, Peruvia arcem regalisticam mansit. Quia electa hominum manus inter libertatem et fidelitatem Hispanicae Monarchiae dubitabat, [[libertas|libertatem]] adsecuta est post militares [[Iosephus Sancti Martini|Iosephi Sancti Martini]] et [[Simon Bolívar|Simonis Bolívar]] expeditiones. Per ineuntes Reipublicae annos, endemicae pugnae pro potestate inter militares ductores politicam instabiliatem causavere. Nationalis identitas per hanc periodon procusa est, ubi Bolivariana proposita velut [[Congressus Panamae|Confoederatio Americae Latinae]] defecerunt et [[Confoederatio Peruviano-Boliviana|unio cum Bolivia]] evanida monstrata est. Inter [[decenniumannos 185|decenniafere 185]] et [[decennium 187|187]],1840/1870 Peruvia [[Aera Guani (Peruvia)|stabilitatis perihodo]] fructa est, praeside [[Ramón Castilla|Raimundo Castilla]], per quo civitas suos reditus ob [[guanum|guani]] exportationem auxit. Nihilominus, per [[decenniumannos 188]]1870/1880, hae opes absumptae erant, nationi multa debita erant et politicae pugnae denuo surrexere.
 
Peruvia a [[Chilia]] inter annos [[1879]] et [[1883]] in [[Bellum Pacifici|Bello Pacifici]] victa est, ubi [[Provincia Arica|Aricae]] et [[Regio Tarapacensis|Tarapăcae]] provincias in [[Foedus Anconense|Foederibus Anconensi]] [[Foedus Limae|Limensique]] foederibus perdidit. Intestinas pugnas post bellum stabilitatis periodon sub [[Factio Civilis (Peruvia)|Factione Civili]] ([[Hispanice]]: ''Partido Civil'') sequebatur, quae usque ad [[Augustus B. Leguía y Salcedo|Augusti B. Leguía y Salcedo]] auctoritarii regiminis adventum duravit. [[Depressio oeconomica magna|Depressio Magna]] Augusti Leguía lapsum, renovatam politicam turbam et [[Foedus Populare Revolutionarium Americanum|Foederis Popularis Revolutionarii Americani]] ([[Hispanice]]: ''Alianza Popular Revolucionaria Americana'') ortum causavit. Certamen inter hanc societatem et electae hominum manus militarumque coalitionem Peruvianam civilitatem per secuta tria decennia definivit.
Anno [[1968]], vires armatae, a Generali [[Ioannes Velasco Alvarado|Ioanne Velasco Alvarado]] ductae, [[Subitanea rerum conversio|subitaneam conversionem]] contra praesidem [[Fernandus Belaúnde Terry|Fernandum Belaúnde Terry]] perfecerunt. Novum regimen novarum rerum reformationes suscepit, quarum proposita evolutioni fovere erant, sed consequendo amplo favore cecidit. Anno [[1975]], Ioannes Velasco coacte a Generali [[Franciscus Morales Bermúdez|Francisco Morales Bermúdez]] dismissus est, qui reformationes debilitaverat et democraticae restitutioni praesiderat.
 
Per [[decenniumannos 199]],1980/1990 Peruvia considerabile{{dubsig}}magnum debitum externum, inflationem semper crescentem, medicamentorum negotii furtivi apparitionem, et [[Conflictus intestinus Peruvianus|massivam politicam violentiam]] oppetebat. Fere 70 000 hominum per conflictum inter civitatis vires et [[Maoismus|Maoisticos]] [[Semita Luminosa|Semitae Luminosae]] ([[Hispanice]]: ''Sendero Luminoso'') bellatores clandestinos perierunt. Inter annos [[1990]] et [[2000]], praeside [[Albertus Fujimori|Alberto Fujimori]], respublica recuperari coepit; nihilominus, auctoritarismi, corruptionis, humanorum iurum violationum accusationes eius abdicationem post controversa [[Comitia Generalia Peruviana (2000)|anni 2000 comitia]] coegit. E Fujimoriani regiminis fine, Peruvia contra corruptionem pugnare conata est, interea oeconomico incremento servando; ex anno [[2006]], praeses est [[Alanus Garcia Perez|Alanus García Pérez]] a die 28 Iulii 2011 [[Ollanta Humala]].
 
== Gubernatio ==
Peruvianum oeconomicum programma ample per praeterita decennia variavit. Inter annos [[1968]] et [[1975]] [[Ioannes Velasco Alvarado|Ioannis Velasco Alvarado]] gubernatio radicales reformationes introduxit, inter quas [[reformatio agraria]], adventiciarum societatum expropriatio, [[interventionismus|oeconomicae dispensationis systematis]] introductio, magni civitariae proprietatis campi creatio. Hae rationes concidere in attingendorum earum propositorum [[redistributio]]nis redituum et finis [[theoria dependentiae|oeconomicae dependentiae ex evolutis nationibus]].
 
Neglecto ab his adversis resultationibus, pleraeque reformationes usque ad [[decenniumannis 200]]fere 1990/1999 non inversae sunt, ubi [[liberalizatio|liberalizans]] [[Albertus Fujimori|Alberti Fujimori]] gubernatio ad finem [[inspectio pretiorum|inspectionem pretiorum]], [[protectionismus|protectionismum]], [[collocatio pecuniae directa adventicia|collocationi pecuniariae directae adventiciae]] restrictiones et plerasque societatum [[civitas|civitarias]] possessiones adduxit. Reformationes sustentum oeconomicum incrementum ex anno [[1993]] permisere, excepta ruina pretiorum post anni [[1997]] [[Crisis Pecuniaria Asiana (1997)|Crisin Pecuniariam Asianam]].
 
[[Campus tertiarius oeconomiae|Diaconiae]] 53% Peruviani [[Productus Domesticus Grossus|Productus Domestici Grossi]] rationem reddunt quas [[Campus secundarius oeconomiae|industria]] (22.3%), [[Campus primarius oeconomiae|extractivae industriae]] (15%) et vectigalia (9,7%) sequuntur. Recens oeconomicum incrementum macroeconomica stabilitate, admelioratis [[termini commercii|terminis commercii]] et crescentibus collocatione pecuniaria et consumptione propulsum est. Commercium amplius post implementum [[Foedus Liberi Commercii inter Peruviam et Civitates Foederatas|Foederis Liberi Commercii inter Peruviam et Civitates Foederatas]] [[12 Aprilis]] anni [[2006]] obsignati creturum esse exspectatur. Peruvianae praecipuae exportationes cuprum, aurum, zincum, textilia et pisces sunt; eius principales commercii sociae [[CFA|Civitates Foederatae]], [[Res Publica Popularis Sinarum|Sina]], [[Brasilia]] et [[Chilia]] sunt.
Cum ciciter 29 milliones incolarum, Peruvia quarta natio cum maximo incolarum numero in America Meridionali ex anno [[2007]] est. Cuius demographici incrementi index e 2,6% in 1,6% inter annos [[1950]] et [[2000]] declinavit; incolarum numerus approximate 42 milliones anno [[2050]] attacturus esse exspectatur. Ex anno [[2007]], 75,9% urbanas areas et 24,1% rurales areas colit. Inter praecipuas urbes [[Lima]], cum octo millionibus hominum, [[Arequipa]], [[Turgalium (Peruvia)|Turgalium]], [[Ciclaium]], [[Piura]], [[Iquitum]], [[Cuscum]], [[Cimbotum]] et [[Vancaium]] sunt, quarum omnes amplius 250 000 incolarum in [[Census Peruvianus anni 2007|censu anni 2007]] retulere. In [[Amazonia|Amazonica]] regione, sexdecim ethnolinguisticae familiae et amplius 65 dissimiles ethnici circuli sunt. Post [[Brasilia]]m et [[Nova Guinea|Novam Guineam]], Peruvia maximum [[populi incontacti|incontactarum tribuum]] numerum in mundo habet.
 
Peruvia [[societas multiethnica|multiethnica natio]] dissimilium circulorum iunctura per quinque saecula formata est. [[Amerindi]] Peruvianum territorium per pluria millennia ante Hispanicam Occupationem [[saeculum 16|saeculo XVI]] incoluerunt; quorum incolarum numerus ex aestimatis novem millionibus [[decenniumanno 153|decenniocirciter 153]]1525 in circiter 600 000 anno [[1620]], praesertim ob [[morbus infectiosus|morbos infectiosos]], decrevit. [[Hispania|Hispani]] et [[Africa|Afri]] magno numero per coloniale dominium advenere, valde inter se et cum [[Amerindi|Indigenicos populos]] miscentes. Post libertatem captam, gradualis [[Europa]]ea immigratio ex [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regno]], [[Francia]], [[Germania]], [[Italia]] et [[Hispania]]. [[Seres]] [[decenniumannis 186|decenniocirciter 186]]1850/1860 advenere, servos operarios substituentes cum praecipuo pondere in Peruviana societate e principio. Inter alios immigratorios circulos [[Arabes]] et [[Iaponia|Iaponienses]] excellunt. Peruviana phyletica structura 45% [[Amerindi|Amerindorum]], 37% [[Mixticius|Mixticiorum]] (inter Amerindos et Europaeos mixtorum), 15% [[Europa]]eorum et 3% inter [[Africa|Afros]], [[Iaponia|Iaponienses]], [[Seres]] et alios classificari potest.
 
[[Lingua Hispanica|Hispanica]], prima Peruvianorum quinque annos natorum seniorumque lingua, anno [[2007]] est praecipua reipublicae lingua. Cum pluribus [[Linguae Amerindae|linguis Indigenarum]] coexsistit,{{dubsig}} inter quas maximi ponderis [[lingua Quechica|Quechica]], qua 13.2% incolarum loquitur, est. Aliis [[Linguae Amerindae|nativis]], inter quas [[lingua Aymara|Aymara]]), et adventiciis linguis 2.7% et 0.1% Peruvianorum respective loquitur. In anni [[2007]] censu, 81.3% incolarum duodecim annos natorum et seniorum [[Ecclesia Catholica|Catholici]], 12.5% [[Ecclesia Evangelica|Evangelici]], 3.3% aliarum confessionum et 2.9% non religiosi se describunt. Alphabetismus 92% anno [[2007]] aestimatur; hic index minor ruri (80.3%) quam in urbibus (96.3%). [[Educatio primaria|Primaria]] [[Educatio secundaria|secundariaque]] educationes [[educatio obligatoria|obligatoria]] et gratuita publicis in scholis sunt.
== Cultura ==
[[Fasciculus:Cuzqueña2.jpg|upright|thumb|300px|Anonyma [[Schola Cuscensis|Scholae Cuscensis]] pictura saeculi XVIII.]]
Peruviana [[cultura]] praecipue in [[Amerindi]]s et [[Hispania|Hispanicis]] traditionibus{{dubsig}} radicatur, quamquam a compluribus [[Africa|Africis]], [[Asia]]nis, et [[Europa]]eis ethnicis circulis quoque affecta est. Peruvianae artisticae traditiones originem ab [[Aetates culturales in Peruvia|Prae-Incaicarum culturarum]] elaborato figlino, textilibus, iocalibus{{dubsig}} et sculptura trahunt. [[Incae]] has artes servavere et [[architectura]]lia opera fecere inter quae [[Archaeoropolis]] ([[Hispanice]]: ''Machu Picchu''; [[Quechice]]: ''Machu Pikchu'') constructio. [[Barocus]] in colonialem artem dominatus est, quamquam [[Amerindi|nativis]] traditionibus modificatus. Hoc per perihodon, pleraeque artes res religiosas attendebant; numerosae aerae ecclesiae [[Schola Cuscensis|Scholae Cuscensisque]] picturae sunt repraesentativae.{{dubsig}} Artes se post libertatem captam usque ad [[Indigenismus|Indigenarum]] ortum [[saeculum 20|saeculo vicensimo]] ineunte stagnaverunt. EPost [[decenniumannum 196|decenniofere 196]],1950 Peruviana ars [[Eclecticismus (ars)|eclectica]] ambibus{{dubsig}}tam adventiciis etquam localibus{{dubsig}}incolarum motibus excusa fuit.
 
[[Litterae Peruvianae]] suas radices in oralibus [[America praecolumbiana|Praecolumbianarum]] civilizationum traditionibus habent. Hispani scriptionem [[saeculum 16|saeculo sexto decimo]] introduxerunt; inter coloniales litteras [[chronica]]e et [[litterae Christianae|religiosae litterae]] excellunt. Post libertatem captam, [[Costumbrismus]] et [[Motus Romanticus|Romanticismus]] communissima litteraria genera facti sunt, velut in [[Ricardus Parma|Ricardi Parma]] operibus videtur. [[Saeculum 20|Saeculo vicensimo]] ineunte, [[Indigenismus|Indigenisticus]] motus scriptores velut [[Cyrus Alegría|Cyrum Alegría]], [[Iosephus Maria Arguedas|Iosephum Mariam Arguedas]], et [[Caesar Vallejo|Caesarem Vallejo]] produxit. Per secundum saeculi dimidium, Peruvianae litterae amplius notae factae est propter auctores sicut [[Marius Vargas Llosa|Marium Vargas Llosa]], [[Flos Latinamericanus|Floris Latinamericani]] ([[Hispanice]]: ''Boom Latinoamericano'') ductorem.