Quantum redactiones paginae "Quasar" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robot Adding: ro:Quasar
m removed blanks
Linea 1:
{{latinitas}}
[[Image:Gb1508 illustration.jpg|thumb||350px|Species pictoris quasaris GB1508]]
 
''' Quasar''' (quasaris, n.), nomen '[[portmanteau]]' fusum ex verbis Anglicis "QUASi-stellAR (radio source)," designat fontem in caelo qui undas potentes [[physica electromagnetica|electromagneticas]] propagat. Hi fontes, quorum 100,000 sunt noti, ab orbe terrarum maxime iam distant et ab eo celeriter discedunt. Propter lumen eorum clarissimum sed mutabile, hi fontes esse massae densissimae parvaeque creduntur quae rapide volvuntur. Primi fontes huius generis hominibus cognoti sensi sunt annis 1950 ab eis qui instrumentis ad undas electromagneticas sentiendas acutis vel [[telescopium|telescopiis]] utebantur. Illo tempore natura horum fontium ignota erat et nullum nomen eis designatum est. Anno 1962 fons undarum electromagneticarum qui [[3C 273]] nominatus est claram scientiam de motu atque lumine harum massarum praebuit. Anno 1964 nomen 'quasar' apparuit.
 
 
----
{{latinitas}}
 
Quasar est fons energiae electromagneticae, includens lumen. Quasaria visibilia a Terra [[lapsus ad rubrum|lapsum ad rubrum ]] summum ostendunt. Consensus peritorum dicit magnum lapsum ad rubrum oriri ex legge Hubbli, nempe longissima sunt quasaria. Ut inspiciantur longissime, energia quam liberant quasaria debet reduci ad rem astrophysicam notam, exceptis novissimis stellis( vel supernovis) et excussionnibus Gamma, quibus sunt breviores vitae. Possunt liberare tantam enregiam quantam centies galaxiae congregatae. Energia luminosa liberata valet 10<sup>12</sup> soles
Line 11 ⟶ 8:
Cum telescopis opticis, pleraque quasaria punctis minutis similes sunt, quamquam quaedam in mediis galaxiis activis videntur. Pleraque enim quasaria lucent minus quam ut cum parvis telescopis videantur, excepto astro 3C 273 , magnitudine apparenti 12,9. Distat enim a terra longe 2,4 millies millies millia [[sla|spatia lucis annua]] : est una ex solis rebus longis quas licet observare cum instrumentis privatis.
 
Quaedam quasaria lucent variationibus rapidis, quod implicat se minora esse( (res non mutare potest rapidius quam tempore necessario lumini ut transeat ab altero extremo ad alterum.) )Hodie, ( Februario 2007) quasaris lapsus ad rubrum quam maximus est 6,4.
 
Periti putant quasaria firmari materia accreta in [[gurges ater|gurgitibus atris]] "gravissimis" quae stant in nucleis galaxiarum longarum ; illa ergo esse specimina luminosa rerum notarum appellatarum [[galaxia activa|galaxiarum activarum]].Nullus alius modus explicandi videtur aptus ad intellegendam eorum energiam liberatam et rapidas variationes.