Quantum redactiones paginae "Patricius Döring" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
 
==Iuventus et munus==
Döring gymnasium frequentabat et anno [[1992]] testimonium maturitatis adeptus est. Deinde oeconomiae apud universitatem [[Hannovera]]e studebat. Anno [[1997]] diploma oeconomici accepit et ab anno [[1999]] apud societatem cautionis operam dat. Uxorem duxit.
 
==Cursus honorum==
Döring ab anno [[1991]] sodalis FDP est et annis [[1994]] - [[1997]] praeses vicarius Iuvenum Liberalium erat. Ab anno [[1996]] inter regentes FDP in Saxonia Inferiore est. Annis [[2001]] - [[2006]] Döring consiliarius urbis Hannoverae erat et ab anno [[2005]] legatus ad [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem Germaniae]] fuit. Ab anno [[2009]] inter regentes totius Factionis et ab anno [[2010]] praeses vicarius legatorum FDP in Dieta Foederali erat. Die [[14 Decembris]] [[2011]] [[Philippus Rösler]] praeses FDP enuntiabat, Döring successorem [[Christianus Lindner|Christiani Lindner]] secretarium generalem factionis futurum esse<ref>[http://www.faz.net/aktuell/politik/nach-lindners-ruecktritt-doering-wird-neuer-fdp-generalsekretaer-11562458.html FAZ.net die 14 Decembris 2011]</ref>. Die [[21 Aprilis]] [[2012]] inter Dietam Factionis FDP electus est<ref>[http://www.welt.de/newsticker/dpa_nt/infoline_nt/schlaglichter_nt/article106211676/Patrick-Doering-ist-neuer-FDP-Generalsekretaer.html Die Welt online die 21 Aprilis 2012]</ref>. Anno [[2013]] autem noniam legatus Dietae Foederalis electus est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat. Die [[7 Decembris]] 2013 [[Nicola Beer]] nova secretaria generalis factionis FDP electa est et [Patricio Döring, qui post electionem ad [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem]] perditam candidatus non iam erat, successit<ref>[http://www.welt.de/newsticker/news2/article122684049/Nicola-Beer-loest-Doering-im-Amt-des-FDP-Generalsekretaers-ab.html Die Welt die 7 Decembris 2013]</ref>.
 
==Nexus externi==