Quantum redactiones paginae "Sacrificium in religione Graeca" differant

+
mNo edit summary
(+)
[[Fasciculus:Sacrifice scene Louvre G402.jpg|thumb|Carnium assatio; libatio. [[Oenochoë]] [[Attica]] a [[pictor Craepale|pictore Craepale]] c. 430 a.C.n. ornata ([[Museum Lupariense]] G 402)]]
[[Fasciculus:Psykter symposion Staatliche Antikensammlungen SL461.jpg|thumb|upright=1.25|Cena (laciniis carnium in tabula iacentium). [[Psycter]] Atticus e [[Grex Leagri|grege Leagri]] c. 510 a.C.n. ([[Staatliche Antikensammlungen (Monacum)|Collectus Antiquitatum Civicus]] [[Monacum|Monacensis]] SL 461)]]
'''Sacrificium in religione Graeca''', id est, oblatio [[dei Graeci|deis]] seu [[heroes Graeci|heroibus]], fuit ritus huius [[religio Graeca|religionis]] praecipuus, cuius forma usitatior fuit [[sacrificium]] "sanguineum", scilicet interfectio [[animal]]ium. Acta sunt insuper oblationes aliarum rerum, videlicet [[libum|liborum]], [[vinum|vini]], [[lac]]tis, [[mel]]lis, [[oleum|olei]], sive [[thus|thuris]]. Sacrificia interdum inter [[sollemnia Graeca antiqua|sollemnibussollemnia]] [[urbs Graeca antiqua|urbium Graecarum]], interdum in observantiaobservantiis familiarum aut hominum singulorum perfecta sunt, tam parva (e.g.gallina porcellus,seu gallinaporcello oblato) quam magna (e.g. boum [[hecatombaeum|hecatombaeo]]). Variis casibus sacrificium oblatum est, itinere suscepturo, proelio pugnaturo, protectione dei cuiusdam data sive inimicitia arcenda, novo vitae statu incepturo, saepe etiam ad rem nefastam purificandam vel expiandam. Victimae selectionem compulserunt et dei respectivi natura et oblatoris opulentia, sed animalia sine ulla macula vel deformitate offerre oportuit. Saepius sacrificati sunt gallinae porcellique inter vilissimos, oves, caprae, porci vel apri, boves et tauri omnium sumptuosissimi; multo rarius aves variae, bestiae ferae, canes, equi. [[Mythus|Mythi]] nonnulli de [[sacrificium humanum|sacrificiis humanis]] reperiuntur; an talia aevo classico perfecta sint controversum est.
 
== Bibliographia ==