Quantum redactiones paginae "Delphi (urbs Graeciae)" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans Categoria:Loci inhabitati Phocidis→Categoria:Loci habitati Phocidis; mutationes minores
Linea 45:
=== Urbs hodierna ===
[[Fasciculus:GR Ort Delphi gesamt1.jpg|thumb|left|Urbicula hodierna Delphorum]]
Anno [[1892]] archeologi Francici muros dirutos effodere coeperunt; incolae Castrorum vici Delphis hodiernis, qui circiter unum chiliometrum ab urbe vetere iacent, collocati sunt.
 
Urbs imprimis [[periegesis|periegesi]] vivit, quare ibi sunt plus quam 30 xenodochia ac plurimae cauponae.
Linea 60:
=== Mythologia ===
{{Vide-etiam|Python (mythologia)}}
* In [[mythologia Graeca]]<ref>Inter alia vide: [[Hymni Homerici]] 3 In Apollinem 356-374; [[Ovidius]], Met. 1, 416-451; [[Hyginus]], fabulae 140.</ref> [[Gaea]], dea telluris antiquissima [[Python (mythologia)|Pythonem]], serpentem alatum, peperit. Python autem, cui divinitatio erat, loco, quo postea Delphi futuri erant, vivebat. [[Iuno]], Gaeae neptis, [[Latona]]m oderat, quod una ex Iovis amatricibus erat. Cum Latona geminos paritura erat, Pythonem misit ad eam consectandam, ne partum edere posset. Quibus insidiis ab Iove impeditis Latona [[Diana]]m Apollinemque in insula [[Delus|Delo]] peperit. Apollo Delphos venit Pythonem, qui oraculum custodiebat, caesum; igitur "Pythianus Apollo" nominatus est, sacerdos Delphica autem "Pythia." Sanguine Pythonis fuso divinatio ad oraculum translata est, quod ex tunc Apollinis praesidio tectum erat.
* [[Iuppiter]], ut duae aquilae ab extremis terrae angulis volarent, fecit, quae Delphis convenerunt, quare ex tunc medius orbis terrarum locus habetur.<ref>Fabula primo in [[Pindarus|Pindari]] fragmento attestata est, postea inter alios apud Pausaniam et Plutarchum (de defecto oraculorum 409E).</ref>
* Traditio recentior oraculum a capris vult inito inventum, primusque vaticinia protulisse earum pastor.<ref>Diodorus Siculus 16.26.1-4.</ref>
 
=== Oraculi historia ===
Linea 77:
Etiam tempore [[Imperium Romanum|Romano]] sanctuarium frequentabatur, donec [[Theodosius I|Theodosio]] imperatore anno [[394]] vetitum est.
 
=== Responsa nota ===
[[Fasciculus:721-Grece.jpg|thumb|'''Despectus in ruinam templi Apollinis Delphici''']]
* Fabula narrat [[Laius|Laio]], [[Thebae (Graecia)|Thebarum]] regi, Delphis responsum esse se a filio necatum iri, filium autem matrem in matrimonium ducturum; quod [[Oedipus]] fecisse traditur (vide [[Sophocles]]: Oedipus Rex).
* [[Herodotus]] refert regem [[Gyges|Gygen]] [[Sardis|Sardensem]] oraculo, quod regnum eius Candaule decessore interfecto confirmavisset, maxima munera dedisse; poenas quidem necis quintam subolem daturam oraculum adiecisse. Quinta autem suboles fuit [[Croesus]], qui regnum amisit.
* [[Croesus]] (secundum Herodotum) alios ad alia oracula dimisit, ut ea temptaret sciscitando quid certo temporis puncto fecisset. Tantum oraculum Delphicum recte - et quidem versibus [[Hexameter|hexametricis]] - respondit: ''Novi ego quis numerus sabuli mensuraque ponti; mutum percipio, fantis nihil audio vocem. Venit ad hos sensus nidor testudinis acris, quae simul agnina coquitur cum carne lebete, cui subter stratum, stratum cui desuper est aes.''<ref>Versio Latina ex: Herodoti Halicarnassei Historiarum libri IX, musarum nominibus inscripti: latine. Ex Laur. Vallae interpretatione, Lipsiae 1820.</ref>. Inde oraculo confidens tamen male se habuit, cum illud ''Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim''<ref>Cicero, de divinatione 2,56,115</ref> se [[Persia|Persas]] superaturum interpretatus est: Regnum et vitam amisit.
* Atheniensibus anno [[480 a.C.n.]] responsum est urbem relinquendam esse seque "muris ligneis" defendere debere. [[Themistocles]] hunc "murum ligneum" classem Atheniensium interpretatus Persas [[pugna Salaminia]] vincere potuit.
* Chairephonti Atheniensi interroganti, num sit [[Socrates|Socrate]] homo sapientior, responsum est, neminem Socrate sapientiorem esse.<ref>[[Plato]], Apologia 21a-c et alii</ref>
* [[Cicero]] [[Ennius|Ennium]] sequens refert<ref>Cicero, de divinatione 2,56,116</ref> [[Pyrrhus|Pyrrho]] interroganti, num Romanos vincere posset, illud responsum anceps datum esse: ''Aio te, Æacida, Romanos vincere posse. / Ibis redibis nunquam per bella peribis''.
* Ultimum responsum notum anno [[362]] Pythia [[Iulianus|Iuliano]] regnante cuidam Oreibasio medico dedisse dicitur, qui iussu imperatoris oraculum consuluit sciscitans, quomodo res oraculi futurae essent. Cui Pythia respondisse fertur ''domum formosam cecidisse, Phoebo Apollini praesidium non iam esse, sacram laurum marcescere, fontes silere, murmur aquae obmutuisse.''<ref>Secundum [[Philostorgius|Philostorgium]], Historia ecclesiastica</ref>.
=== Philosophia ===
Linea 101:
== Area archaeologica ==
[[Fasciculus:Santuario de Apolo Pitio.gif|thumb|Delineatio sanctuarii Delphorum]]
Area archaeologica loco declivi [[Parnassus|Parnassi]] montis plus 300 metris altitudinis patens visitatores cum eximia naturae pulchritudine tum illustrissimis antiquitatis reliquiis allicit delectatque. Reperta maximi momenti (inter quae [[Auriga Delphicus|auriga Delphicus]], statuae [[Cleobis et Bito|Cleobis et Bitonis]]nis, [[Omphalos]]) hodie in [[Archaeologicum Museum Delphorum|Archaeologico Museo]] iuxta aream archaeologicam sito exposita sunt.
 
=== Via Sacra ===
Linea 117:
Paulo seorsum [[Castalius Fons]] situs est, cuius in aquis Pythia lavabatur cuiusque haustu poetis spiritum poeticum dari traditum est.
 
Anno [[1905]] ab E. Bourguet inscriptio Graeca Delphis reperta edita est, in qua nomen "Gallio" legitur. Verisimiliter est [[Lucius Iunius Gallio Annaeanus]], frater philosophi Romani [[Seneca]]e, qui annis [[51]]/[[52]] - [[52]]/[[53]] [[proconsul]] [[Achaea (provincia Romana)|Achaeae]] cum sede [[Corinthus|Corinthi]] fuit. Inscriptione tempus, quo apostolus [[Paulus]] Corinthi fuit, circumscribi potest. (Act. 18,12-17).
 
<gallery>
Linea 126:
Imago:Delphi 01 Ausgrabungsbereich.jpg|Effossiones (2007)
Imago:Delphi Museum 09 Wagenlenker.jpg|[[Auriga Delphicus|Auriga]] in museo Delphorum
Imago:Ac.kleobisandbiton.jpg|Statuae [[Cleobis et Bito|Cleobis et Bitonis]]nis
Imago:Santuario Delfos.jpg|Sanctuarium Delphorum (exemplar)
Imago:07Delphi01.jpg|Reliquiae tabernarum temporis Romani (in via sacra)
Linea 137:
== Bibliographia ==
=== Fontes antiqui selecti ===
* [[Hymni Homerici]]: Hymnus in Apollinem l,254–274: Apollo templum ad "[[Crisa]]m in [[Parnassus|Parnassi]] lucu" collocare iubetur; 356-374: Apollo draconem interficit.
* [[Herodotus]]: Historiae (1,13: [[Gyges]]; 1,65: [[Lycurgus]] Delphos visitat - Vide etiam: [[Plutarchus]], Lycurgus 29; 1,85-89: [[Croesus]]; 7,140-143: Pythia nomine Aristonice Athenis respondens de "propugnaculo ligni" loquitur).
* [[Diodorus Siculus]] 16,26: Oraculum a capris inventum.
* [[Pausanias]]: Descriptio Graeciae 10,5 ss. (ampla Delphorum descriptio)
* [[Plutarchus]]: De defectu oraculorum; De E Delphico; De Pythiae oraculis
* [[Strabo]]: Geographica 9,3
* [[Ovidius]]: Met. 1, 416-451
* [[Hyginus]]: Fabulae 140
* [[Marcus Iunianus Iustinus|Iustinus]]: Historiae ex Trogo Pompeio 24,6-8 (Galli Brenno duce Delphos populari conantur).
 
=== Litterae latinae recentiores ===
* Oraculum Apollinis Delphicum. Praeside Caspare Sagittario Histor. Prof. Publ. Placidae Symphilologunton disquisitioni sisto Jo. David Hebenstreit Neostadiensis Variscus. Ienae 1675 (in interrete: [http://digitale.bibliothek.uni-halle.de/pon/content/structure/3887])
 
=== Litterae vernaculae ===
* Broad, William J. The Oracle: Ancient Delphi and the Science Behind its Lost Secrets, Novi Eboraci 2006. ISBN 1-5959420-420081081-5.
* Burkert, Walter, Greek Religion 1985.
* Connelly, Joan Breton, Portrait of a Priestess: Women and Ritual in Ancient Greece, Princeton University Press, 2007. ISBN 06911274680-691-12746-8
* Etiope, G. et alii: The geological links of the ancient Delphic Oracle (Greece): a reappraisal of natural gas occurrence and origin. Geology, 34 (2006), pp. 821-824.
* Fontenrose, Joseph Eddy, The Delphic oracle, its responses and operations, with a catalogue of responses, Berkeley: University of California Press, 1978. ISBN 05200336040-520-03360-4
* Fontenrose, Joseph Eddy, Python; a study of Delphic myth and its origins, Novi Eboraci 1974. ISBN 081960285X0-8196-0285-X
* Foster J. / Lehoux D.R.: The Delphic Oracle and the ethylene-intoxication hypothesis. Clinical Toxicology, 45 (2007), pp. 85-89.
* Giebel, Marion: Das Orakel von Delphi. Geschichte und Texte. Stuttgardiae 2001, ISBN 3-15-018122-4.
* Maaß, Michael: Das antike Delphi. Orakel, Schätze und Monumente. Stuttgardiae 1997, ISBN 3-8062-1321-6.
* Morgan, Catherine. Athletes and Oracles. The Transformation of Olympia and Delphi in the Eighth Century BC, Cantabrigiae et al. 1990.
* Piccardi L. et alii: Scent of a myth. Tectonics, geochemistry and geomythology at Delphi (Greece). Journal of the Geological Society, London, 165 (2008), 5-18.
* Spiller, Henry A. / Hale, John R. / de Boer, Jelle Z.: The Delphic Oracle. A Multidisciplinary Defense of the Gaseous Vent Theory. In Clinical Toxicology 40.2 (2002) pp. 189-196.
 
== Vide etiam ==
* [[Nicodemus (Demetrii sectator)]]
 
== Notae ==
Linea 173:
{{Commonscat}}
 
[[Categoria:Loci inhabitatihabitati Phocidis]]
[[Categoria:Loci archaeologici Graeciae]]
[[Categoria:Urbes Graecae antiquae]]