Quantum redactiones paginae "Chorus Thomanus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
'''Chorus Thomanus''' est chorus praeclarus [[Lipsia|Lipsiae]] suadente principe [[Theodericus Oppressus|Theoderico]] ''oppresso'' dicto anno 1212 conditus est regnante verum [[Otto IV (imperator)|Ottone IV]] una cum [[Schola Thomana]], quo tempore autem ad [[Canonici Regulares Sancti Augustini|hospitium Augustinum]] pertinebat. Anno 1213 hospitio [[Ecclesia Thomana]] propria ecclesia functura concessa est. Cum multi musici summi ingenii volventibus annis chorum moderarentur fama eius magis magisque crevit, quorum maxime exstat [[Ioannes Sebastianus Bach]]. Constat chorus in centum ferme pueros aetate inter 9 usque 18 annos, quibus proprium [[Oecotropheum|oecotropheum]] accomodatum est ''Alumnatus Thomanus'' dictum inque [[Schola Thomana]], ludus qui praecipue ad excolendas linguas atque rationes musicas erudiuntur.
 
[[Categoria:Greges musici Germanici]]