Quantum redactiones paginae "Mensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Bot: Migrating 165 interwiki links, now provided by Wikidata on d:q5151 (translate me)
+Censorinus de nominibus mensium
Linea 16:
 
[[Calendarium]] hodiernum [[Calendarium Gregorianum]] appellatur quia a [[Papa]] [[Gregorius XIII|Gregorio XIII]] eponymo in [[bulla]] ''[[Inter Gravissimas]]'' promulgatum est die [[24 Februarii]] [[1582]].
 
== De mensium nominibus ==
[[Censorinus]] anno [[238]] in libro de die natali<ref>Cap. 22, in interrete vide [http://12koerbe.de/arche/censor-7.htm#XXI hic] (Latine-Theodisce)</ref> haec de nominibus mensium scribit:
:10. ''Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores quam urbem fuisse satis argute docet.''
:11. ''itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa; Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo, quod tunc ferme cuncta gignantur et nascendi claustra aperiat natura;''
:12. ''Maium vero non a maioribus, sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense tam Romae quam antea in Latio res divina Maiae fit [et Mercurio]; Iunium quoque a Iunone potius quam iunioribus, quod illo mense maxime Iunoni honores habentur;''
:13. ''Quintilem, quod loco iam apud Latinos fuerit quinto, item Sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. ceterum Ianuarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis: et Ianuarium ab Iano, cui adtributus est, nomen traxisse, Februarium a februo:''
:14. ''est februum quidquid piat purgatque, et februamenta purgamenta, item februare purgare et purum facere. februum autem non idem usquequaque dicitur; nam aliter in aliis sacris februatur, hoc est purgatur.''
:15. ''in hoc autem mense Lupercalibus, cum Roma lustratur, salem calidum ferunt, quod februum appellant, unde dies Lupercalium proprie februatus et ab eo porro mensis Februarius vocitatur.''
:16. ''ex his duodecim mensibus duorum tantum nomina inmutata. nam Quintilis Iulius cognominatus est C. Caesare V et M. Antonio cons. anno Iuliano secundo. qui autem Sextilis fuerat, ex S. C. <C.> Marcio Censorino C. Asinio Gallo cons. in Augusti honorem dictus est Augustus anno Augusti vicensimo, quae nomina etiam nunc ad hanc permanent memoriam.''
 
==Pinacotheca==
Line 39 ⟶ 49:
*[[Calendarium Sinicum]]
*[[Index mensium anno digestorum: 2000–2050]]<!-- + ex en: Table of lunar month correspondences-->
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
==Nexus externi==