Quantum redactiones paginae "Communitates ecclesiales de basi" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
Paginam instituit, scribens ''''Communitates ecclesiales de basi'''<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/encyclicals/documents/hf_jp-ii_enc_07121990_redemptoris-missio_lt.html Lit...'
(eadem)

Emendatio ex 10:13, 16 Novembris 2013

Communitates ecclesiales de basi[1] in Ecclesia Catholica sunt parvi christianorum greges minus formaliter constituti intra alicuius paroeciae dicionem. Ex vicinis plerumque tales parvi coetus constant, qui statis temporibus (exempli gratia octavo quoque die, eodem semper hebdomadis die, eademque diei hora) in privatis plerumque aedibus ad Deum orandum, ad Bibliorum lectioni vacandum, ad catechesim tradendam nec non ad meditationes de religione atque de sua cuiusque vita in lumine fidei cum aliis communicandas congregantur.

Communitates ecclesiales de basi, ut in America Latina appellantur, saepe "parvae communitates christianae" et aliis titulis in Africa nuncupari solent.

Altera saeculi XX dimidia parte, paulo ante Concilium Vaticanum Secundum coactum, ut putatur, communitates ecclesiales de basi in Brasilia ortae sunt atque post concilium conclusum valde increbruerunt. In Americae Meridianae praesertim et Mediae terris, sed etiam alibi, tales exigui catholicorum manipuli influxu culturali theologiae liberationis informantur; nonnusquam autem, velut in ipsa America Latina, in plagis Africanis, in Asia et notabiliter in Insulis Philippinis, ab episcoporum conferentiis foventur.

Notae