Quantum redactiones paginae "Centaurus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 60 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q83203 sunt
No edit summary
Linea 4:
[[Fasciculus:Perithoos Hippodameia BM VaseF272.jpg|left|thumb|200px|Centauro quidam [[Hippodamia]]n rapente, [[Pirithous]] [[Theseus]]que armati ad eam defendendam accurunt. [[Crater (vas antiquum)|Crater]] rubentibus figuris ex [[Apulia]], hodie in [[Museum Britannicum|Museo Britannico]].]]
 
'''Centaurus''' (a verbo [[Graece|Graeco]] ''[[:el:Κένταυρος|Κένταυροι]]'') in [[mythologia Graeca]] est [[gens]] monstruosa et biformis: nam ei corpus [[equus|equi]] sive quattuor [[pes|pedibus]] sive duobus posterioribus praeditum, cum pectore et duobus [[bracchium|bracchiis]] et [[caput|capite]] [[homo|hominis]] coniunctum est. Horum [[fabula]] ex nescientibus etiamtum artem equitandi [[homo|hominibus]] nata videtur, quibus equites primum visi terrori fuerunt<ref>Sic iam Palefatus apud [[Orosius|Orosium]], ''Historiae'' I,13(3-4). Vide etiam [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Cyropaedia]]'' IV,3,17-21.</ref>.
 
Semiferi fuisse perhibentur: nam cupiditates cohibere nesciebant. Avidi vini erant et mulierum quas rapiebant. Ita centaurus [[Nessus]] uxorem [[Hercules|Herculis]], [[Deianira]]m, centauri Rhoecus et Hylaeus [[Atalanta (mythologia)|Atalantam]], [[Eurytion]] uxorem [[Pirithous|Pirithoi]], Hippodamian, rapere et comprimere conati sunt. Unde [[bellum]] magnum inter [[Lapithae|Lapithas]] et centauros exortum est, quo multi centauri perierunt. Multi etiam ab [[Heracles|Hercule]] necati in rixa ex nimia [[vinum|vini]] cupiditate commissa.