Quantum redactiones paginae "Cultura" differant

Content deleted Content added
excelleat → excellat
Linea 22:
Vocabulum ''culturae'' apud antiquos idem valebat ac ''agri cultura'', qua de causa hac vi saepissime dicebatur sine genetivo attributo.<ref>Exempli gratia, [[Marcus Terentius Varro|Varro]], ''De lingua Latina'' 7.73 quaedam in caelo signa quae . . . ad aliquem usum culturae convenire animadvertebantur.</ref> Cum autem alia quadam de re aut corporea aut incorporea agebatur, opus erat attributo genetivo (sicut ''cultura [[arbor]]um, [[vitis|vitium]], [[gallus|gallinarum]], [[cochlea (animal)|cochlearum]], [[animus|animi]], ingenii,'' cett.).<ref>Exempli gratia, Varro, ''De re rustica'' 1.6.5 (''arborum''); [[Marcus Tullius Cicero|Cicero]], ''In Verrem'' 4.119 (''fundi''); cett. Cicero, ''Tusculanae disputationes'' 2.13 cultura . . . animi philosophia est; [[Valerius Maximus]] 8.7 (ext.) Anaxagoras ... si praediorum potius quam ingenii culturae vacasset.</ref> Inde ab [[Quintus Septimus Florens Tertullianus|Tertulliano]] ''cultura'' etiam sensum venerationis adquisivit.<ref>Tertullianus, ''De idolatria'' 15 (''hominum''); ''Ad nationes'' 1.10 (''deorum'').</ref> Hactenus fere de usu vernaculo loqui possumus.
 
Inde ab saeculo fere septimo decimo ex aliis linguis (praesertim [[Lingua Theodisca|Theodisca]], [[Lingua Francica|Francica]], [[Lingua Anglica|Anglica]]) quasi advecticii usus sunt orti, qui novas peperuntpepererunt significandi facultates. Itaque hodierna Latinitate, si de agri cultura loquimur, non licet omittere ''agri,'' nam ''cultura,'' absolute (id est: sine attributo genetivo) dicta, non iam agri culturam significat, sed potius animi culturam.<ref>Exempli gratia, [http://ephemeris.alcuinus.net/scholastica.php?id=36]: huius temporis cultura atque scientia . . . Deum itaque elongaverit e mundo eiusque cultura, seiungens philosophiam a theologia . . . patronus culturae nondum [[saecularisatio|saecularizatae]]; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2006/nuntius2.php?id=144]: In sexta harum scholarum seu investigationum symbola illud studium discendi, quod simplicius 'cultura' vocari potest, penitius aestimatur eandemque culturam Arendt ipsa gravi in periculo versari putat ob novum mentis habitum a litterarum monumentis paene omnino alienum; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2007/breves.php?breves]: minister culturae.</ref>
 
Quae notio culturae ab homine profecta complures annos anthropologorum studiis admodum bene servivit, quamquam rerum culturalium enumeratione constat omnia enumeranda numquam exhaustum iri. Inde ab anno fere [[1920]] definitiones culturae paene abundare coeperunt, donec Kroeber et Kluckhohn supra laudati anno [[1952]] temporariam quandam sensuum ''culturae'' rationem reddiderunt. Hodie autem iam animalia quoque a nonnullis eruditis putantur suam habere culturam.<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2005/nuntii/eph51/index.php]: Culturam animi delphinis adesse monstrat investigatio scientifica Universitatis Civitatis Novae Cambriae Meridionalis . . . in urbe Sidney Australiensium sitae.</ref>