Quantum redactiones paginae "Anna Hutchinsonia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 4:
[[Alfordia]]e in [[Lincolniensis comitatus|Lincolniensi comitatu]] Angliae nata, Anna fuit filia [[Franciscus Marbury|Francisci Marbury]], ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia [[Londinium|Londinii]] vixit, ibi matrimonio se coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino [[Bostonia (Lincolniensis comitatus)|Bostonia]] praedicatorem acrem [[Iohannes Cottonus|Iohannem Cottonum]] sequi coeperunt. Postquam Cottonus anno 1633 emigrare coactus est, Hutchinsonii post annum cum undecim liberis secuti sunt, et post paulum in colonia crescrente Bostonia constituti sunt in Nova Anglia. Anna fuit [[obstetrix]], requirentibus auxilium utilis, atque sententias suas religiosas libere aperiens. Mox mulieres domi suae hebdomadale accipiebat, de sermonibus recentibus commentarium dans. Hae conventus factae sunt sic gratiosae, ut conventus etiam viris offerre coeperit; in eo numero erat coloniae gubernator adolescens, [[Henricus Vane]].
 
Sectatrix Cottoni, "[[foedus]] [[gratia]]e" sustinebat, quoniam accusabat ministros loci (praeter Cottonum et maritum sororis mariti Ioannem Wheelwright) "foederis [[bona opera|bonorum operum]]" praedicandi. Postquam multi ministri de opinionibus Hutchinsoniae et sociorum eius questi sunt, erupit controversia antinomiana, post quam Hutchinsonia, iudicata et condemnata, eiecta est ex colonia. Consecutum est iudicium ecclesiasticum in quo [[excommunicatio|excommunicata]] est. A conditore [[Providentia (Rhodensis Insula)|Providentiae]] [[Rogerius Williams|Rogerio Williams]] confirmata, Hutchinsonia cum multis adiutoribus coloniam [[Portus Ostium (Rhodensis Insula)|Portum Ostium]] statuit in regione quae postea [[Colonia Rhodensis Insulae et Deductionum Providentiae]] facta est. Post paucos annos maritus mortuus est, et minae Rhodensis Insulae a Massachusettensio subiciendae Hutchinsoniam coegerunt migrare omnino ultra potestatem Bostoniae in terras [[Batavi|Batavorum]], [[Nova Belgica|Novam Belgicam]]. Cum liberis ad celebrem lapidem regionis Split Rock se conlocavit, in loco qui postea fit [[Bronx]], pars [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]. Inter Europaeos et tribum Siwanoy erant multae contentiones. Mense Augusto anno 1643 Hutchinsonia cum quattuordecim ceteris ex domo suo ab Indis caesa est. Sola superstes fuit filia eius novem annos nata, quae capta est.
 
== Notae ==