Quantum redactiones paginae "Anna Hutchinsonia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
[[Alfordia]]e in [[Lincolniensis comitatus|Lincolniensi comitatu]] Angliae nata, Anna fuit filia [[Franciscus Marbury|Francisci Marbury]], ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia [[Londinium|Londinii]] vixit, ibi matrimonio se coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino [[Bostonia (Lincolniensis comitatus)|Bostonia]] praedicatorem acrem [[Iohannes Cottonus|Iohannem Cottonum]] sequi coeperunt. Postquam Cottonus anno 1633 emigrare coactus est, Hutchinsonii post annum cum undecim liberis secuti sunt, et post paulum in colonia crescrente Bostonia constituti sunt in Nova Anglia. Anna fuit [[obstetrix]], requirentibus auxilium utilis, atque sententias suas religiosas libere aperiens. Mox mulieres domi suae hebdomadale accipiebat, de sermonibus recentibus commentarium dans. Hae conventus factae sunt sic gratiosae, ut conventus etiam viris offerre coeperit; in eo numero erat coloniae gubernator adolescens, [[Henricus Vane]].
 
Sectatrix Cottoni, "[[foedus]] gratiae[[gratia]]e" sustinebat, quoniam accusabat ministros loci (praeter Cottonum et maritum sororis mariti Ioannem Wheelwright) "foederis [[bona opera|bonorum operum]]" praedicandi.
 
== Notae ==