Quantum redactiones paginae "Anna Hutchinsonia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Anne Hutchinson on Trial.jpg|thumb|"Anna Hutchinsonia in iudicio", illustratio [[Edwinus Austin Abbey|Edwini Austin Abbey]]]]
'''Anna Hutchinsonia'''<ref>{{Hofmannus}}, s.v. "[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0552b.html Hutchinsonia]".</ref> ([[Anglice]] ''Anne Hutchinson'', nata ''Anne Marbury'' anno 1591, mortua anno 1643) fuit suasrix puritana, mater quindecim liberum, particeps in [[controversia antinomiana]], quae novam [[Colonia Sinus MassachusettensisMassachusettensium|Coloniam Sinus MassachusettensisMassachusettensium]] ab anno 1636 ad annum 1638 quassit. Opiniones religiosae eius valentes a clero Puritano constituto in regione [[Bostonia]]e dissederunt; populi favor eius [[schisma]] theologicum creavit, quod experimentum religiosum Puritanorum in Nova Anglia perditum iri videbatur. Ad extremum iudicata et condemnata est; tum cum multibus adiutoribus suis eiecta est ex colonia.
 
[[Alfordia]]e in [[Lincolniensis comitatus|Lincolniensi comitatu]] Angliae nata, Anna fuit filia [[Franciscus Marbury|Francisci Marbury]], ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia [[Londinium|Londinii]] vixit, ibi matrimonio se coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino [[Bostonia (Lincolniensis comitatus)|Bostonia]] praedicatorem acrem [[Iohannes Cottonus|Iohannem Cottonum]] sequi coeperunt. Postquam Cottonus anno 1633 emigrare coactus est, Hutchinsonii post annum cum undecim liberis secuti sunt, et post paulum in colonia crescrente Bostonia constituti sunt in Nova Anglia. Anna fuit [[obstetrix]], requirentibus auxilium utilis, atque sententias suas religiosas libere aperiens. Mox mulieres domi suae hebdomadale accipiebat, de sermonibus recentibus commentarium dans. Hae conventus factae sunt sic gratiosae, ut conventus etiam viris offerre coeperit; in eo numero erat coloniae gubernator adolescens, [[Henricus Vane]].