Quantum redactiones paginae "Archidux" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 39 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q154615 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Bindenschild Privilegium maius 1512.svg|thumb|upright|Parvum [[insigne]] [[Austria]]e, 1512<br />''[[Privilegium Maius]].'' Frontispicium, exemplar imperatoris [[Maximilianus I|Maximiliani I.]]]]
 
'''Archidux''' {{victio|archidux|cis|m}} est nobilitatis titulus [[Domus Habsburgensis|domui Habsburgensi]] proprius.
 
Archidux a [[1453]]-[[1918]] erat titulus [[Austria]]m regentium (''Archidux Austriae''), et a [[1806]] titulus [[Imperator Austriae|imperatoris Austriae]] et omnium [[Princeps|principum]] domus [[Domus Habsburgensis|Habsurgensis]] sive Habsurgensis-Lotharingiensis.
 
== Creatio tituli ==
 
[[Bulla Aurea]] [[Imperator|imperatoris]] [[Carolus IV a Luxemburgio|Caroli IV]] (anno [[1376]]), quales [[Princeps|principes]] [[Imperator|imperatorem]] deligerent, constitutum est. Cum [[Austria]] praeterita esset, [[Rudolphus IV (Austria)|Rudolphus IV]] [[dux]] [[Austria]]e litteras, quae nomine [[Privilegium Maius|Privilegio maiore]] notae sunt, fingere iussit, quibus sibi titulum Archiducis attribuit, ut [[Princeps Elector Imperii|Prinicpibus Electoribus]] honore adaequaretur. Etsi [[Carolus IV a Luxemburgio|Carolus IV]] approbationem recusavit, [[Habsburgi]] titulo usque ad annum [[1918]] utebantur. [[Imperator]] [[Fridericus III]] anno [[1453]] titulum sibi ipsi confirmavit, ut ius ratum fieret.