Quantum redactiones paginae "Triumphus Publii Cornelii Scipionis (201 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m automaton: mutans Categoria:Res Carthaginienses Antiquae→Categoria:Res Carthaginienses antiquae; mutationes minores
Linea 1:
[[Fasciculus:Trionfi di cesare 01.jpg|thumb|Tabulae pictae in triumpho ostentae, in serie "[[Triumphi Caesaris (Mantegna)|Triumphorum Caesaris]]" ab [[Andreas Mantegna|Andrea Mantegna]] depictae]]
'''Triumphus''' [[Publius Cornelius Scipio Africanus|P. Cornelii Scipionis Africani]] de [[Carthago|Carthagine]] anno [[201 a.C.n.]] [[Roma]]e actus est et ab [[Appianus Alexandrinus|Appiano]] in libro ''De bellis Punicis'' descriptus:
:Iam vero Scipio, foedere icto, ex Africa totum exercitum deportavit in Italiam, [[Roma|urbemurbemque]]que [[triumphus|triumphans]] ingressus est, illustriore pompa quam ante eam diem usus fuerat quisquam. Fuit autem forma triumphi qua etiamnunc utuntur Romani huiuscemodi. [[Corona]]ti incedunt omnes. Praecedunt [[tubicen|tubicines]] et plaustra onusta [[spolia|spoliis]]: traducuntur turres, captarum urbium simulacra; tabulaeque pictae quibus res gestae ad vivum exprimuntur; deinde [[aurum]] [[argentum]]que, tam rude quam [[nummus|signatum]], et si quid est aliud generis eiusdem: tum coronae, imperatori ob virtutem datae a civitatibus aut a sociis aut ab ipso exercitu. Sequebantur deinceps [[bos taurus|boves]] candidi; post eos [[elephantus|elephanti]]; mox [[Carthago|Poenorum]] [[Numidia|NumidarumNumidarumque]]que duces captivi. Ipsum imperatorem praecedunt [[lictor]]es paludati et chorus [[citharista]]rum ac [[satyrus|satyrorum]], [[Tusci|Etrusco]] modo cinctorum, coronisque aureis ornatorum; qui, similiter atque in Etruscorum pompis, incedunt ordine, cum cantu et tripudio: luditiones ipsi vocant: ideo, puto, quia Etrusci [[Lydia (regnum)|Lydorum]] coloni sunt. Horum in medio quidam, stolatus et purpuratus, ornatusque monilibus et torquibus aureis, varie atque varie gesticulatur ad movendum risum, tanquam insultans hostibus. Sequuntur deinceps qui suffitum faciunt. Mox ipse [[imperator]] invehitur curru picturis variegato, redimitus gemmata corona aurea: amictus autem more patrio [[toga]] purpurea aureis asteriscis intexta: manu gestat [[sceptrum]] [[ebur]]neum et virgam [[laurus nobilis|lauream]], quae apud Romanos semper symbolum est victoriae. Vehuntur eodem curru cognati, pueri virginesque, et funalibus equis insident adulescentes. Iuxta currum incedunt quicunque toto bello imperatori praesto fuerant scribae, apparitores, armigerique. Sequuntur milites, distincti per turmas ac cohortes, coronati omnes, laureasque manibus tenentes, et fortissimi quique praemia gestantes militaria. Hi alios es praefectis suis laudant, in alios cavillantur, quosdam vituperant. Locus est enim in triumpho oris libertati; et militibus quidlibet dicendi potestas. Ubi vero in [[Capitolium]] ascendit Scipio, finita pompa, amicos ex more ad [[convivium]] vocavit in templum. ([[Appianus]], ''De rebus Punicis'' 65-66)
[[Andreas Mantegna|Andrea Mantegna]] hoc textu usus est ad triumphum Romanum recreandum in serie tabularum "[[Triumphi Caesaris (Mantegna)|Triumphi Caesaris]]" appellatarum.
 
Linea 14:
[[Categoria:Triumphi]]
[[Categoria:201 a.C.n.]]
[[Categoria:Res Carthaginienses Antiquaeantiquae]]
[[Categoria:Secundum Bellum Punicum]]
[[Categoria:Publius Cornelius Scipio Africanus]]