Quantum redactiones paginae "Fictilia Graeca" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 23 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q738680 sunt
Minoic*>Mino*
 
Linea 3:
Fictilia Graeca sunt maxima reliquiarum [[Graecia antiqua|Graeciae antiquae]] pars. Species vasorum ac ornamenta [[archaeologus|archaeologos]] in repertis [[datatio|datandis]] maxime adiuvant simulque multissima de cultura Graecorum narrant. Circiter 100 000 vasa in "[[Corpus vasorum antiquorum|Corpore vasorum antiquorum]]" referuntur.
 
Fictilia Graeca ornata a [[Cultura MinoicaMinoa]] usque ad [[Hellenismus|Hellenismum]] exstant, i.e. a circiter [[2500 a.C.n.]] usque ad [[saeculum 1 a.C.n.|primum saeculum a.C.n.]]. Loci maximi momenti, quibus fictilia ornata facta sunt, erant [[Athenae]] et [[Corinthus]]. Sed non solum in [[Graecia]] hodierna, sed etiam in aliis regionibus a Graecis inhabitatis (in multis [[Asia Minor|Asiae minoris]] partibus, in insulis [[Mare Aegaeum|maris Aegaei]], in [[Creta]], [[Cyprus|Cypro]] et [[Magna Graecia]]) confecta sunt; exportata sunt etiam [[Etruria]]m, in terras [[Asia]]e [[Mare Mediterraneum|mari Mediterraeno]], in [[Aegyptus|Aegyptum]] et [[Africa]]m septentrionalem. Etiam in sepulcris nobilium [[Celtae|Celticorum]] fictilia Graeca reperta sunt.
 
Nomina multorum artificum sive figulorum nota sunt, quibus saepe vasa eorum notaverunt. Si non, scientia nomina fingit ad vasa unius manus denotanda.
 
== Stili vasorum ornatorum ==
*Stilus Aegaeus: vide [[Cultura MinoicaMinoa]] et [[Cultura Mycenaea]]
*[[Stilus protogeometricus]]
*[[Stilus geometricus]]