Quantum redactiones paginae "Adalbertus (episcopus Pragensis)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 30 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q243427 sunt
+Picture
Linea 1:
[[Fasciculus:Sanctus Adalbertus.jpg|thumb|Sanctus Adalbertus - Pictura [[saeculum 15|saeculi XV]]]]
[[File:Schädelreliquie Adalbert von Prag.jpg|left|thumb]]
 
'''Adalbertus episcopus Pragensis''' seu Voitechus - hoc nomen idem valet ac praesidium exercitus - Libice in [[Bohemia]], circa annum [[956|nongentesimum quinquagesimum sextum]], natus est. Magdeburgi ab Archiepiscopo Adalberto, quem admirabatur, educatus est, postea cum ab eo sancto chrismate confirmaretur, nomen eius sibi imposuit. In patriam reversus, anno nongentesimo octogesimo tertio, postquam [[presbyter]] factus esset, secundus Pragensis [[Episcopus]] creatus est. Ut humilitatem indicaret, calceis uti noluit, cum urbem ingressus est. In possessionem cum veniret, dioecesim componere conatus, per sex annos populum evangelizare studuit, ne non ''christiani''s moribus uterentur. Cum sibi se parum profecisse videretur, necnon se muneri non idoneum arbitratus, [[Ioannes XII|Iohannem XII]] [[Papa]]m rogavit, ut se ab officio moveret. Quinque annos vixit in Sancti Bonifatii monasterio; postea Papae rogatu iterum Pragensem dioecesim in se cepit gubernandam. Denuo deceptus, [[monasterium]] petiit; iussu tamen [[Gregorius V|Gregorii V]] Papae, tertio in dioecesim reversus est. Fideles autem impedierunt quominus in urbem intraret. In [[Polonia]]m ideo se recepit, unde in [[Borussia]]m ad lucrandas animas proficiscitur. Ibi male receptus, anno nonagesimo septimo [[martyr]]ium subiit.