Quantum redactiones paginae "Moda" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 73 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q12684 sunt
m {{CommuniaCat|Fashion|modam}}
Linea 1:
[[Fasciculus:1796-short-bodied-gillray-fashion-caricature.jpg|thumb|"Nihil est facilius quam amictum imitari alicuius." (Cic. ''de Or.'' 2.91).]]
[[Fasciculus:Ed Hardy Runway Models.jpg|thumb|Modelli et modellae vestes ostendentes.]]
 
'''''Moda'''''<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2004/otium/periegetica/basic.php?article=per1.htm ''Ephemeris'' (2004)]; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2007/nuntius1.php?id=271 ''Ephemeris'' (2007)]; [http://ephemeris.alcuinus.net/archi2007/nuntius1.php?id=363 ''Ephemeris'' (2007)].</ref> est [[terminus technicus|terminus]] utilis ad vestiendi, cogitandi, vivendi, se gerendi mores certo quoque tempore (vel saeculo) gratiosos et aliis moribus praevalentes describendos. Moda, quamquam reapse multas res complectitur, saepissime vestiariorum novitatibus adiungitur. Simulac homines satis multi amictum aliorum imitari coeperint, nova nascetur moda. Modae ex alia in aliam vicissitudines et mutationes in eo consistunt, quod homines rerum antea gratiosarum praeter rationem pertaesi in locum aliquid novi in rem suam convertunt. Res modariae sunt non solum temporales amictus renovationes sed etiam sui ad religiones aut ad superstitiones aut ad doctrinas politicas deditiones. Mercatores autem necessitate modae utuntur ad hominibus persuadendum ut novas res sibi emant.
 
Line 16 ⟶ 17:
 
Quo plus in vita cotidiana modae alicuius specimina valent, eo facilius etiam in cunctatorum circulos recipiuntur, donec eo quod a primo novum periclitabundumque fuit obsoleto, inveniendum est aliud quid, quo praecursores in nova pericula inclinabiles se a profano vulgo distinguere possint. Ex quo fit, ut moda periodico temporalique circuitu revolvatur et evolvatur. Attamen haec nimis simpliciter dicta sunt. Desiderium enim novitatis praesertim hodie magnopere per domus modarias, sicut [[Chanel]], temperatur et in tempus constituitur. At sunt etiam res modariae, quae certum [[Vitae habitus|vitae habitum]] indicant nec per domus modarias regulantur neque in pulchritudine constant.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Fashion|modam}}
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{1000 paginae}}