Quantum redactiones paginae "Anna Hutchinsonia" differant

Content deleted Content added
additio
Linea 2:
'''Anna Hutchinsonia'''<ref>{{Hofmannus}}, s.v. "[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0552b.html Hutchinsonia]".</ref> ([[Anglice]] ''Anne Hutchinson'', nata ''Anne Marbury'' anno 1591, mortua anno 1643) fuit suasrix puritana, mater quindecim liberum, particeps in [[controversia antinomiana]], quae novam [[Colonia Sinus Massachusettensis|Coloniam Sinus Massachusettensis]] ab anno 1636 ad annum 1638 quassit. Opiniones religiosae eius valentes a clero Puritano constituto in regione [[Bostonia]]e dissederunt; populi favor eius [[schisma]] theologicum creavit, quod experimentum religiosum Puritanorum in Nova Anglia perditum iri videbatur. Ad extremum iudicata et condemnata est; tum cum multibus adiutoribus suis eiecta est ex colonia.
 
[[Alfordia]]e in [[Lincolniensis comitatus|Lincolniensi comitatu]] Angliae nata, Anna fuit filia [[Franciscus Marbury|Francisci Marbury]], ministri Anglicani et ludi magistri, qui ei disciplinam raram inter puellas illius temporis impertivit. In adulescentia [[Londinium|Londinii]] vixit, ibi matrimonio se coniuncta est cum amico vetere ex Alfordia, Gulielmo Hutchinson. Novi mariti Alfordiam redierunt et in portu vicino [[Bostonia (Lincolniensis comitatus)|Bostonia]] praedicatorem acrem [[Iohannes Cottonus|Iohannem Cottonum]] sequi coeperunt.
 
== Notae ==