Quantum redactiones paginae "Aloisius Aragonius" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
'''Aloisius''' (natus [[Neapolis|Neapoli]] die [[6 Octobris]] [[1474]]; [[Roma]]e die [[21 Ianuarii]] [[1518]] mortuus), '''cardinalis Aragonius''',<ref>De nomine Latino vide epitaphium infra citatum</ref> fuit filius [[Henricus de Aragonia|Henrici de Aragonia]] et Polyxenae de Centellis. De hac re nepos fuit regis [[Neapolis|Neapolitani]] [[Ferdinandus I (rex Neapolis)|Ferdinandi I]] fraterque [[Ioanna de Aragonia (ducissa Amalphitana)|Ioannae de Aragonia]] ducissae [[Amalphia|Amalphitanae]]. Marchio fuit [[Hieracium (Bruttium)|Hieracii]], patris successor, ab anno [[1479]] usque ad [[1494]], quo anno, matrimonio et marchionatu resignatis, vitam ecclesiasticam suscepit. Cardinalis eodem anno ''[[in pectore]]'', inter primos papae [[Alexander VI|Alexandri VI]], creatus est. Patronus fuit eruditorum, inter quos [[Petrus Martyr ab Angleria|PatriPetri Martyris ab Angleria]] qui de explorationibus sub titulo ''[[De orbe novo]]'' scripsit.
 
Soror, ab anno fere 1498 vidua, clam [[Antonius Beccadelli de Bononia|Antonio Beccadelli de Bononia]] nupsit, cui duos vel tres filios peperit. Hoc matrimonio iratus, frater Ludovicus in carcerem mitti Ioannam ibique necari curavit; maritum Antonium, qui refugium apud [[Mediolanum|Mediolanenses]] petiverat, anno 1513 interfici iussit. Historiam (partim in mythistoriam conversam) sic recapitulavit [[Matthaeus Bandello]] in ''[[Novelle (Bandello)|Novellis]]'' suis: