Quantum redactiones paginae "Odoacer" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 9:
 
Mense Augusto 476 Odoacer Orestem in pugna trucidavit et paulo post etiam fratrem eius. Praeter spem Romulum autem non necari iussit, sed eum deposuit eique immo stipendium donans. Secus ac alii usurpatores, qui eum antecederint, Odoacer sibi neque titulum ''[[Augustus (titulus)|Augusti]]'' induit neque clientem suum imperator acclamavit, sed ornatum imperialem [[Constantinopolis|Constantinopolim]] misit statuens imperatorem occidentalem dehinc non iam necesse esse seque arbitrio [[Imperatores Constantinopolitani|imperatorum orientalium]] subiecit. Qui respondens quidem monuit alterum imperatorem occidentalem, i.e. Iulium Nepotem, iam superesse, sed eum ''[[patricius]]'' intitulavit, quare Odoacri de facto imperium occidentalium provinciarum concessit. Hoc facto [[Imperium Romanum Occidentale|imperium Romanum occidentale]] finem habuit quamquaam Iulius Nepos solum 480 naturae concessit. Eo defuncto Odoacer se ''Rex Italiae'' appellari iussit aque imperatore orientali [[Zenon|Zenone]] vicarius imperialis Italiae nominatus est.
 
Odoacer aut terras agrestres aut partem exactorum vectigalium [[Germani|Germanis]] immigratis (praecipue [[Heruli]], Sciri et Thuringii) dono dedisse videtur, etsi leges Romanas ius dicendi atque vectigalia exigendi et etiam administrationem [[Senatus Romanus|senatum]]que, qui videlicet deposito ultimo imperatore speravit se iterum plus valiturum esse, intactas provivere permisit. Etsi gravissima munera senatoribus profecto a Odoacre concessa sint etiam nobiles Germanici ad summos magistratus pervenerunt. Odoacre regnante nummi cudebantur in quibus autem non more imperatorio depictus est ut principatus imperatoris orientalis monstretur. Quamquam sectator [[Arianismus|Arianismi]] fuit etiam gratiam [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiae Catholicae]] meruit. Itaque vita atque mores [[Antiquitas Posterior|Antiquitatis Posterioris]] immutati in Italia permanebant neque depositio impotentis imperatoris occidentalis animos Romanorum horum temporum movisse videtur.
 
Gerendo bella atque paciscendo regnum suum valde propagare contingit: 477 [[Sicilia|Siciliam]] a [[Vandali|Vandalis]] conduxit, 481 Iuliano Nepote defuncto [[Dalmatia]]m regni suo adiunxit, 488 demum regnum [[Rugii|Rugiorum]] in [[Noricum|Norica]] provincia ortum delevit. Populatio provinciarum transalpitanarum a fratre eius Hunulfo in meridiem abducta est ut creatio novorum regnorum ibidem ortorum impediatur.
 
Ex anno 489 Odoacri contra [[Ostrogothi|Ostrogothos]] ab imperio orientali adiuvatos idcirca, quod expugnationem Dalmatiae per Odoacrem molestissime ferant, pugnandum erat. Propterea Odoacer foedera cum Constantinopoli constituta annulavit filiumque [[Thela]]m anno 490 [[Caesar (titulus)|Caesarem]] nominans. Compluribus cladibus acceptis (489 ad [[Aesontium]] flumen, deinde apud [[Verona]]m et die 11. Augusti 490 ad fluvium [[Addua]]m) secuta est bima oppugnatio arcis [[Ravenna]]e. Mense Iulio 491 ultima excursio ex urbe incepta a copiis Ostrogothis reiecta est maximaque pars [[Heruli|Herulorum]] una cum fidissimo ''[[magister militum|magistro militum]]'' Livila interiit. Finito bello Odoacer cum rege [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theoderico]] die 27. Februarii 493 de potestate inter se communicanda pactus est. Paucis diebus post autem a [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theoderico]] in palatio [[Ravenna]]e quandam (verisimiliter fictam) contumeliam ulciscendi causa necatus est. Filius eius Thela cum initio in Gallias profugerat rediens in Italiam eodem anno interfectus est.
 
== Fontes ==