Quantum redactiones paginae "Terra Mariae" differant

Content deleted Content added
- per ludibrium data
Oeconomicus with diphthong
Linea 63:
Fines Terrae Mariae sunt [[Pennsilvania]] in septentrione, [[Virginia Occidentalis]] in occidente, [[Delavaria]] et [[Oceanus Atlanticus]] in oriente, et [[Virginia]] et [[Virginia Occidentalis]] trans [[Fluvius Potomacus|Fluvium Potomacum]] in meridie. Finis meridionalis a [[Vasingtonia, C.C.]] interrumpitur quae stat in terra quae pars Terrae Mariae ab initio fuit. [[Sinus Chesapeacus]] civitatem in duas partes paene secat, et grex comitatuum orientum ex sinu [[Litus Orientale Terrae Mariae|Litus Orientale]] appellatur.
 
Plurimum [[Via aquaria|viarum aquariarum]] civitatis sunt pars [[Pelvis hydrographica|pelvis hydrographicae]] [[Sinus Chesapeacus|Sinús Chesapeaci]], praeter partem minimam [[Garrett Comitatus (Terra Mariae)|Garret Comitatus]] occidentalis (quae a Youghiogheny Flumine defluitur ut pars pelvis hydrographicae [[Mississippius Fluvius|Mississippii Fluvii]]), dimidium orientalem [[Worcester Comitatus (Terra Mariae)|Worcester Comitatus]] (quod in sinus litorales Atlanticos Terrae Mariae defluit), et partem parvam anguli septentrio-orientalis civitatis (quae in aquivergium [[Flumen Delavaria|Fluminis Delavariae]] defluit). Chesapeacus in [[geographia]] et vita economicaoeconomica Terrae Mariae tanti momenti est, ut interdum commotio esset ad agnomen civitatis publicum in 'Civitatem Sini' commutandum, quod agnomen iam diu a [[Massachusetta]] adsumptum est.
 
Locus altissimus in Terra Mariae est Hoye Crest in [[Mons Spina|Monte Spiná]], qui est 1 020 metra altus, in angulo meridio-occidentali Garrett Comitatus, prope finem Virginiae Occidentalis et prope fontem Rami Septentrionalis Sinus Potomaci. Prope oppidum parvum [[Hancock (Terra Mariae)|Hancock]] in Terra Mariae occidentali est fere tria chiliometra inter fines. Eum miraculum geographicum efficit Terram Mariae esse civitatem angustissimam, inter [[Linea Mason-Dixon|Lineam Mason-Dixon]] in septentrione et Fluvium Potomacum in meridie.