Quantum redactiones paginae "Basilica" differant

m
bot: replacing {{Communia|Category:... with {{CommuniaCat|... in order to make future checks with d:Property:P373 much easier; mutationes minores
m
m (bot: replacing {{Communia|Category:... with {{CommuniaCat|... in order to make future checks with d:Property:P373 much easier; mutationes minores)
'''Basilica''' est genus [[aedificium|aedificiorum]] primo a [[Roma antiqua|Romanis antiquis]] creatum, in quo res publicae et iudiciales actae erant, in diebus fastibus. Derivatur basilica e [[Graecia|Graecorum]] [[stoa]], quae etiam erat amplius [[porticus|porticatus]] locus pro rebus publicis.
 
== Basilicae antiquae ==
[[Fasciculus:Basilika (Pompeji).png|thumb|Basilica antiqua [[Pompeii|Pompeiorum]]]]
Basilicae sunt magnae aulae, ubi iudicia et nundinae olim fuerunt. Nonnullae basilicae antiquae [[Roma]]e in foro fuerunt, sed aliis in oppidis (ut in Pompeiis) eae inveniri possunt. [[Vitruvius]] Pollio scripsit de modo basilicas aedificando.
 
=== Basilicae Romae ===
Fuerunt Romae basilicae variae:
* [[Basilica Porcia]]: aedificata est anno [[184 a.C.n.]] a [[Marcus Porcius Cato maior|Marco Porcio Catone maiore]].
* [[Basilica Ulpia]], a [[Traianus|Traiano]] aedificata in foro suo.
 
== Basilicae palaeochristianae ==
Primi Christiani temporibus persecutionum cultos [[deus|Dei]] iam in aedibus privatis faciebant. Cum Romani doctrinam [[Christianitas|Christianam]] concesserunt, communitates Christianae magnas aedes pro dei cultibus habere debuerunt. Primae ecclesiae publicae aedificatae sunt modo basilicarum civilium, cum navibus et porticibus, sed aderat altaris mensa in extremo basilicae, et ingressus in aedem erat per [[atrium]] vel [[narthex|narthicem]].
 
== Vide etiam ==
* [[Architectura Romana]]
* [[Forum]] et [[forum Romanum]]
 
== Nexus externi ==
{{communiaCommuniaCat|Category:Basilicas}}
 
{{aedi-stipula}}
209 411

recensiones