Quantum redactiones paginae "Love, So Divine" differant

Content deleted Content added
m Putted only a comma sign.
m ~
Linea 1:
'''''Love, So Divine''''' est [[pellicula|pellicula cinematographica]] [[2004|anno 2004]] in [[Respublica Coreana|Republica Coreana]] edita atque [[lingua Coreana]] confecta. Titulus quidem [[Lingua Anglica|Anglicus]] "[[amor]], tam [[Deus|divinus]]" fere significat; index autem Coreanus, [[Abecedarium Latinum|litteris Latinis]] adhibitis, ''Shinbu sueob'' fieri potest. Iuvenis [[Moderator cinematographicus|moderator]] Coreanus Meridianus, [[Heo In-moo]] nomine, ei operi cinematographico praefuit.
 
[[Fabula]], quae ad genus [[Comoedia|pellicularum comoedicarum]] amatoriarum pertinet, de duobus [[Seminarium|seminarii]] cuiusdam discipulis narrat, qui involuntariae vasculi cuiusdam sacri pretiosi a [[papa]] benedicti fracturae [[Reus|rei]], [[Mensis|mense]] ante tempus ipsorum provectioni ad [[Sacri Ordines|ordines sacros]] constitutum operosa nonnullarum [[Hebdomas|septimanarum]] commoratione apud quandam [[paroecia]]m ruralem multantur. Ibi unus ex iis, Kim Gyu-shik nomine (quem [[Actor|histrio]] [[Kwon Sang-woo]] agit), [[amor]]e, per varios casus, flagrare incipit parochi neptis, [[Mulier|feminae]] adulescentis lascivibundae atque aliquatenus bibulae Yang Bong-hie nomine (quam Jeon Hae-rim, saepius [[Ha Ji-won]] appellata, agit), quae ne [[Baptismus|baptizata]] quidem est et ad sponsum suum conveniendum in [[Corea]]m ex [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] regressa apud eandem [[Ecclesia (aedificium)|ecclesiam]] paroecialem ad tempus commoratur. Neque sacra Kim Gyu-shik illius ordinatio —qui [[Caelibatus|caelibatum ecclesiasticum]] amplecti non valet—, neque nuptiae Yang Bong-hie —a sponso derelictae, dein ab eodem, sed sero, iterum allectae— denique consummabuntur, sed haec se ad baptismum recipiendum parabit.