Quantum redactiones paginae "Auschwitz (castra carceralia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 175-04413, KZ Auschwitz, Einfahrt.jpg|thumb|Aditus in KZ Auschwitz-Birkenau paulo post liberationem anno 1945]]
'''Auschwitz''' sive '''KZ Auschwitz''' sunt plura [[castra carceralia]] inter se coniuncta: maxima castra exterminationis ''KZ Auschwitz-Birkenau'' et duo alia castra carceralia in [[Polonia]] tum (1939–1945) a [[Germania]] occupata. Haec tria castra carceralia inter annos 1940 - 1945 tempore [[Nazismus|Nazismi]] prope [[Cracovia]]m in margine occidentali urbis [[Osvecimia]]e (''Oświęcim''), quae a Germanis "Auschwitz" dicta est, erecta sunt. Ad castra primaria multa alia minora in regione sita pertinebant, in quibus omnibus plus quam 1.1 milliones hominum necati sunt. Post [[Bellum Orbis Terrarum Secundum]] Auschwitz exemplar [[Soa]] factum est.
 
Castrarum carceralium dux fuit [[Rudolphus Höß]].
 
Partes castrorum adhuc exstantes prope Oświęcim ab anno 1947 sunt musea sive monumenta publica. A die 27 Iunii 2007 ''KZ Auschwitz-Birkenau'' est [[UNESCO Mundi Hereditas]] nomine ''„Auschwitz-Birkenau – deutsches nationalsozialistisches Konzentrations- und Vernichtungslager“'', quo demonstretur [[Nazista|Nazistas]] [[Germania]]e pro criminibus ibi perpetratis responsabiles fuisse.