Quantum redactiones paginae "Cuvaitum" differant

822 octeti additi ,  6 years ago
===Coquina===
[[Gastronomia|Coquina]] Cuvaitensis culturae Cuvaitensi praecipua est. Cuvaitense ferculum nationale [[cabsa]] ([[Arabice]]; مكبوس) nuncupatum praecipue in [[agnina]], [[gallus|gallo]] aut [[piscis|pisci]] collocato aut mixto in magna bene coctae et paratae [[oryza]]e massa consistit. Cibus fere semper magnis quantitatibus paratur et apponitur et [[familia|familiis]] valde commune est hospites ad conividendos cibos invitare. Coquina Cuvaitensis [[India|Indicae]], [[Irania|Persicae]], [[Mare Mediterraneum|Mediterraneae]], [[Nedzdum|Nedzdicae]] sive Meso-[[Arabia|Arabicae]] coquinarum infusio est. Denique, cibus Cuvaitensis numquam perficitur donec [[dactyli (fructus)|dactyli]] aut [[iogurtum]] aut [[tahīna]] ([[Arabice]]; هرده) eum comitetur.
 
====Fercula====
* [[Quouzium]] ([[Arabice]]; قوزي); Cuvaitense ferculum ex assa agnina cum [[oryza]]e, [[caro|carnis]], [[ovum|ovorum]] et aliorum elementorum expletione consistens.
* [[Cabsa]] ([[Arabice]]; مجبوس); nationale ferculum ex [[agnina]], [[gallus|gallo]] aut [[piscis|pisce]] factum quod odorifera [[oryza]] in galli aut agninae bene condito [[ius (cibus)|iure]] cocta comitatur.
* [[Mutabbaxamacum]] ([[Arabice]]; مطبق سمك); [[piscis]] super [[oryza]] apponitur. Oryza in bene condito iuscello e pisce coquitur.
* [[Oxygala]] ([[Arabice]]; لبن).
* [[Discus Aquīli]] ([[Arabice]]; قرص عقيلي); [[traditio]]nale [[libum]] ex [[ovum|ovis]], [[farina]], [[zaccharum|zaccharo]], [[Elettaria cardamomum|cardamomo]] et [[safranum|safrano]] factum. Traditionaliter cum [[thea]] apponitur.
 
===Celebrationes===
Usor anonymus