Quantum redactiones paginae "Nicolaus Gogol" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q43718 sunt
No edit summary
Linea 14:
Gogol annis [[1821]] et [[1828]] in gymnasio summarum [[Scientia (ratio)|scientiarum]] [[urbs|urbis]] ''Nežin'' (Нежин) gubernii [[Czernihovia|Czernihoviensis]] (nunc [[regio Czernihoviensis|regionis Czernihoviensis]] Ucrainae) educatus est, ubi a litteratura et arte pingendi attractus est, et ingenium suum in arte scaenica demonstravit. Anno [[1828]] [[Petropolis|Petropolim]] venit, initio rei iuridicae opera sua tribuere intendens, quam intentionem mox reiecit. Ipse nonnullis locis sustentaverat munus; [[historia]]m docere tentaverat, sed gradatim omne tempus suum conatui [[litterae|litterario]] degit.
 
Anno [[1829]] Gogol bucolica vocabulo ''Iohannes Kuechelgarten'' («Ганц Кюхельгартен») divulgavit, quae [[homo|hominibus]] non placuit. Anno [[1831]] [[Alexander Puskin|Alexandrum Puskinum]] cognovit, qui eius formationem{{dubsig}} ut scriptoris affecit. Fabulas ''Vesperae in praediolo rustico prope Dicancam'' («Вечера на хуторе близ Диканьки»; Dicanca est vicus Ucrainicus regionis Poltavensis), quam Gogol annis [[1831]] – [[1832]] scripsit, ei gloriam litterariam attulit. Dein is auctor etiam creavit multa opera, quorum sunt, e.g., ''[[Tarasius Bulba]]'' («Тарас Бульба», annis [[1835]]–[[1842]] scribebatur, fabula [[historia|historica]] est, [[bellum]] [[Cosaci|Cosacorum]] [[Ucraini|Ucrainorum]] contra [[Poloni|Polonos]] describens), ''Scripta dementis'' («Записки сумасшедшего»), ''Nasus'' («Hoc», fabula satyrica), etc. Anno [[1836]] sua satyrica prodiit comoedia ''[[Revisor]]'' («Ревизор»), mala formae imperii reprehens et ob eam rem furialiter damnabatur (quam ob causam scriptor animo fractus est). Mense Iunio eiusdem anni ipse ex Russia excessit, et ab anno [[1848]] peregre, praesertim [[Roma]]e, manebat, quo tempore patriam bis visitavit. In [[Italia]], summum opus faciebat, fabulam-"poema" ''[[Animae mortuae]]'' («Мёртвые души») scribens. Cuius [[tres|tria]] volumina is creare vellerat, sed solum volumen primum edidit (anno [[1842]]). Paulo post publicata sunt eius opera in [[quattuor]] voluminibus. Illuc inter alia inclusa{{dubsig}} est narratiuncula ''Lacerna'' («Шинель»), quae cum ''Animis mortuis'' fuit expressio directionis criticae in litteris Russicis. Ulterius creatura pro eo scriptore difficilior fuit. Anno [[1847]] is [[liber|librum]] ''Loci delecti e correspodentia cum amicis'' («Выбранные места из переписки с друзьями») edidit, ubi societati Russici in forma instructionum viam ad renovationem [[mos|moralem]] monstrare adfectavit. Anno [[1848]], in patriam reditus, Gogol ''Animas mortuas'' scribere continuerat, sed non satiatus est ab effectu operis sui. Noctu ante [[12 Februarii]] ([[24 Februarii]] Calendarii Gregoriani) anno [[1852]], aegritudini affectus, manuscriptum voluminis secundi fabulae illius combussit.
 
Mortuus est Gogol [[Moscua]]e die [[21 Februarii]] ([[4 Martii]] Calendarii Gregoriani) anno [[1852]].