Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

Caecitas not coecitas
m (Addbot 1 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q99457 sunt)
(Caecitas not coecitas)
== Integritas Corporis ==
 
Deus optimus maximus nostro Withofio animam in sano & quadrato & firmio dederat corpore, cuius quamdiu vixit raris tantum incommosis in exercitio suarum functionum est impeditus. Statura mediocris erat, leviter obesulus, oculis caesiis & penetrantibus, acri auditu, nisi ultimis vitae mensibus, ciborum concoctionem exquisitissimam sobrio in vitae genere experiens, ante quadraginta circiter annos gravi ex lapsu alterutrius tibiae fracturam periculosam est passus, a quo tempore pedibus nunquam recte valuit, & ad sedendam in sua bibliotheca, ad evitandam consortiorum frequentiam, ad copiosiora igitur studia privata quasi compulsus atque coactus fuit. Duodecim autem anni sunt, quod mane ex lecto surgens, nihil de tali re ante monitus subito & plena & absoluta oculorum coecitatecaecitate afficeretur, quod incommodum apoplexiae & saepe mortis prodromus, per unam venae sectionem, quae tunc in illo prima instituebatur, psthac autem quotannis repetitia est, feliciter & absque remanente ullo tanti mali vestigio amoliebamur. Posthac pro aetatis ratione plerumque sanus fuit, & quamquam propter absentiam filiorum, quibus munus & habitaculum peregrinis in locis providentia divina dispensaverat, maiori quam olim solitudine fruens, rarius domum aut [[bibliotheca]]m relinquens, alacer tamen & hilaris, omnimodi moeroris expers [[philosophia]]e & [[:categoria:Religio|religionis]] exercitiis deditus, si quandoque amicus cum comvineret laetus, sed etiam sine illo sibi sufficiens, animo tranquillus, densis nunc passibus acceleranti senio obviam ivit.
 
== Mors ==
Quomodo autem erga familiam suam fuerit adfectus, dicere non est opus, quia nullum curae aut sollicitudines paternae, nullum institutionis & doctrinae & adminiculi genus omisit, quo suis ad bene prudenterque vivendum subministrare quiverit opes, optimus pater, & absque aliorum laesione benignus, fieri enim non poterat, qui universae humanitatis amicus erat quin suae proli huius beneficii concesserit usum.
 
Deus optimus maximus nostro Withofio animam in sano & quadrato & firmio dederat corpore, cuius quamdiu vixit raris tantum incommosis in exercitio suarum functionum est impeditus. Statura mediocris erat, leviter obesulus, oculis caesiis & penetrantibus, acri auditu, nisi ultimis vitae mensibus, ciborum concoctionem exquisitissimam sobrio in vitae genere experiens, ante quadraginta circiter annos gravi ex lapsu alterutrius tibiae fracturam periculosam est passus, a quo tempore pedibus nunquam recte valuit, & ad sedendam in sua bibliotheca, ad evitandam consortiorum frequentiam, ad copiosiora igitur studia privata quasi compulsus atque coactus fuit. Duodecim autem anni sunt, quod mane ex lecto surgens, nihil de tali re ante monitus subito & plena & absoluta oculorum coecitatecaecitate afficeretur, quod incommodum apoplexiae & saepe mortis prodromus, per unam venae sectionem, quae tunc in illo prima instituebatur, psthac autem quotannis repetitia est, feliciter & absque remanente ullo tanti mali vestigio amoliebamur. Posthac pro aetatis ratione plerumque sanus fuit, & quamquam propter absentiam filiorum, quibus munus & habitaculum peregrinis in locis providentia divina dispensaverat, maiori quam olim solitudine fruens, rarius domum aut bibliothecam relinquens, alacer tamen & hilaris, omnimodi moeroris expers philosophiae & religionis exercitiis deditus, si quandoque amicus cum comvineret laetus, sed etiam sine illo sibi sufficiens, animo tranquillus, densis nunc passibus acceleranti senio obviam ivit.
 
Quum autem mense superioris anni [[October|Octobri]] fasces academici denuo in eum transferrentur, mihique qui pracesseram contingeret ut virum tatopere, & ea fere quae filium decet reverentia a me aestiamtum ad Rectoratum inaugurarem, non mihi tantum sed etiam aliis de fractis eius viribus & vividi roboris secessu aliqua suspicio nascebatur; deinde vero, quamvis nil conquestus est, & in laboribus gerendid se strenuum & fortem exhibuit, deficientium tamen non animo sed corpore virium passim exempla dedit, meisque manibus, de quo gaudeo, est aliquoties sublevatus.
1 721

recensiones