Quantum redactiones paginae "Willelmus Tyrensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 26 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q311822 sunt
Linea 6:
== Educatio et eruditio ==
 
Circa annum 1130 [[Hierosolyma|Hierosolymis]] natus est parentibus burgensibus [[Francogallia|Francogallicis]] aut [[Italia|Italicis]] qui ad [[Regnum Hierosolymitanum]] post [[Prima Cruciata|primam expeditionem sacram]] migraverant, quibus etiam alter filius, Radulphus, mercator in Regno erat. Puer Willelmus Hierosolymis educatus est, praecipue Latine sed fortasse Graece ac Arabice, et fieri potest ut unus ex eius condiscipulis futurus rex [[Balduinus III (rex Hierosolymitanus)|Balduinus III]] esset. Adulescens autem anno [[1146]] ad [[Europa]]m transfretavit ut decem annos [[artes liberales]] sequens [[Bernardus Brito|Bernardum Britonem]], [[Petrus Helias|Petrum Heliam]], [[Ivo Carnotensis|Ivonem Carnotensem]], [[Albericus de Monte|Albericum de Monte]], [[Robertus Melodunensis|Robertum de Meloduno]], [[Mainerius|Mainerium]], [[Robertus Amyclas|Robertum Amiclatem]], et [[Adam Parvipontanus|Adam de Parvo Ponte]], [[theologia]]m sequens [[Petrus Lombardus|Petrum Lombardum]] et [[Mauritius de Soliaco|Mauricium de Soliaco]], auctores antiquos sequens [[Hilarius Aurelianensis|Ylarium Aurelianensem]], et [[mathematica]]m, "maxime [[Euclides|Euclidem]]", sequens [[Guillelmus Suessionensis|Willelmum Suessionensem]], in [[Universitas Parisiensis|universitate Parisiensi]] et schola [[Aurelianum|Aurelianensi]], et postea [[ius canonicum]] sex annos in universitate [[Bononia|Bononiensi]] sequens "[[quattuor doctores Bononienses|quattuor doctores]]" [[Hugo de Porta Ravennate|Hugonem]], [[Bulgarus|Bulgarum]], [[Martinus Gosia|Martinum]], et [[Iacobus de Boragine (doctor)|Iacobum]] studeret.
 
== Vita civilis et ecclesiastica ==