Quantum redactiones paginae "Alexander Menšikov" differant

m
automaton: mutans Categoria:Politicorum periti Russiae→Categoria:Politici Russiae; mutationes minores
m (Addbot 24 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q156026 sunt)
m (automaton: mutans Categoria:Politicorum periti Russiae→Categoria:Politici Russiae; mutationes minores)
'''Alexander Danielis filius Menšikov''' ([[Russice]] Александр Данилович Меншиков, [[translitteratio|tr.]] ''Aleksandr Danilovič Menšikov''; natus [[16 Novembris]] [[1673]] [[Moscua]]e, obiit [[23 Novembris]] [[1729]] [[Beresova]]e) erat rerum politicarum et militarium peritus [[Russia|Russicus]], dilectus [[Petrus I (imperator Russiae)|Petri I Magni]].
 
== Biographia ==
Alexander Menšikov initio ut venditor liborum favebat operi, sed ab anno [[1686]] famulus praefecti militaris nomine [[Franciscus Iacobus Lefort]] fuit. Cum Lefort vicinus ad [[tzares Russiae|tzarem]] [[Petrus I (imperator Russiae)|Petrum I]] erat, Menšikov quattuordecim annos natus servitor tzaris, dein etiam amicus atque adiutor illius immutatus factus est.
 
Tempore [[Bellum Borealis|Belli Borealis]], quod annis [[1700]]–[[1721]] inter [[Russia]]m et [[Suecia]]m durabat, Menšikov dux militum fuit, copias Russicas saepe ad victorias ducit (e.g. ad victoriam Russicam in [[Proelium Poltavense|Proelio Poltavensi]] multo contribuit). Multis praemiis ornatus, factus est [[Imperium Russicum|Imperii Russici]] et anno [[1705]] etiam [[Imperium Sacrum Romanum|Imperii Sacri Romani]] dux serenissimus, praeterea anno [[1707]] titulum ducis [[Ingria]]e recepit. Anno [[1709]] [[marescalcus]] et anno [[1727]] [[generalissimus]] factus, socius Consilii Supremi Imperii Russici, praeses Collegii Militaris, gubernator generalis [[Petropolis]] (annis [[1703]]–[[1727]]), senator primus Russicus erat.
 
Post mortem imperatoris Petri Magni annis [[1725]]–[[1727]] (tempore regiminis [[Catharina I (imperatrix Russiae)|Catharinae I]] et initii regiminis [[Petrus II (imperator Russiae)|Petri II]]) de facto Imperium Russicum administrabat. Anno [[1727]] tamen ab omnibus officiis titulisque suis deiectus affectus est exilio in [[Beresova]]m, ubi duos annos post obiit, [[variola]]e causa.
 
{{Lifetime|1673|1729|Mensikov, Alexander Danielis filius}}
[[Categoria:Incolae Imperii Russici]]
[[Categoria:Milites Russiae]]
[[Categoria:Politicorum peritiPolitici Russiae]]
209 194

recensiones