Quantum redactiones paginae "Gaius Sallustius Crispus" differant

Content deleted Content added
Substitutio imaginis
m automaton: mutans Categoria:Politicorum periti Romani antiqui→Categoria:Politici Romani antiqui; mutationes minores
Linea 3:
'''Gaius Sallustius Crispus,''' breviter '''Sallustius''' (natus [[Amiternum|Amiterni]] die [[1 Octobris]] [[86 a.C.n.]]; mortuus [[Roma]]e [[13 Maii]] [[35 a.C.n.]]), fuit [[vir publicus]] et [[historia|historiographus]] [[Roma antiqua|Romanus]], qui duas [[monographia]]s [[scribere|scripsit]]: ''[[De Catilinae coniuratione]]'' atque ''[[Bellum Iugurthinum (Sallustius)|Bellum Iugurthinum]].'' Etiam opus nomine ''[[Historiae (Sallustius)|Historias]]'' scribere coepit, sed imperfectum remansit.
 
== Vita ==
Natus est gente nobili Italica ordinis equestris in [[Sabinium|Sabinio]]. Iuvenis discendi seque excolendi, sed imprimis ad rem publicam accedendi causa [[Roma antiqua|Romam]] petivit. Cum sicut plerique ad rem publicam latus esset, ubi ei multa adversa fuisse fatebatur, quae in [[Prooemium|prooemio]] libri sui ''[[Catilinae coniuratio (Sallustius)|De Catilinae Coniuratione]]'' tali modo descripsit:
{{Locus|Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant.. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia inbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur.| Sallustius, Catilina, 3,3-4}} Tamen dictum eius dubium putatur, quia nihilominus magno studio cursum honorum percucurrit.
Anno 55 vel 54 a.C. [[Quaestor]] factus est, posthac consuetudine tradita in senatum venit. Anno 52 a.C. [[Tribunus plebis|tribunus plebis]] electus fervore cliens [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] inimicum eius [[Marcus Tullius Cicero|Ciceronem]] in senatu impugnavit.
 
Anno 50 a [[Censor|censore]] [[Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)|Appio Claudio Pulchro]] verisimiliter amicitiae Caesaris, qui eo tempore senatum adversum habebat, causa senatu expulsus est.
Linea 14:
Romam reversus e fortunis suis villam in ''[[Mons Pincius|monte pincio]]'' emit, qui locus nostro tempore [[Horti Sallustiani]] nuncupatur. Tam opulens fuit, ut saeculis post etiam imperatores ibi sedem haberent. Caesare anno 44 interfecto suam reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevit seque eo recepit. Senectute se litteris et imprimis studio historiae Romanae dedicavit.
 
== Opera ==
* ''[[Bellum Iugurthinum (Sallustius)|Bellum Iugurthinum]]''
* ''[[Catilinae coniuratio (Sallustius)|Catilinae coniuratio]]''
* ''[[Historiae (Sallustius)|Historiae]]'' (imperfectae)
 
== Bibliographia ==
* {{Fabricius Latina}} pp. 149–156.
 
== Nexus externi ==
{{vicicitatio|Gaius Sallustius Crispus|Gaium Sallustium Crispum}}
{{vicifons|Gaius Sallustius Crispus}}
Linea 28:
 
{{DEFAULTSORT:Sallustius Crispus, Gaius}}
 
[[Categoria:Nati 86 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 35 a.C.n.]]
[[Categoria:Auctores Latini antiqui]]
[[Categoria:Historici Romani antiqui]]
[[Categoria:Politicorum peritiPolitici Romani antiqui]]
[[Categoria:Scriptores Italiae antiquae]]