Quantum redactiones paginae "Otto Braun" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 19 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q58667 sunt
m automaton: mutans Categoria:Politicorum periti Germaniae→Categoria:Politici Germaniae; mutationes minores
Linea 8:
ubi obiit= [[Locarnum|Locarno]], [[Helvetia]] .
}}
''' Otto Braun''' fuit vir publicus [[Germania|Germanicus]] ad [[SPD|Socialem Democraticam Factionem Germaniae]] pertinens aetate [[Res Publica Vimarii|Rei Publicae Vimarii]].
 
== Pater et iuventus ==
Braun filius [[sutor]]is fuit, qui postea custos viae ferratae laborare coactus est. Braun post scholam Regiomontii celeriter finitam tirocinium typographi fecit.
 
== Munus et familia ==
XVI annos natus Braun sodalis SPD factus est atque typographus et diurnarius nonnullis diurnis factionis suae laboravit. In [[Borussia orientalis|Borussia orientali]], ubi maxima pars incolarum agriculturae studebant, tamen primam diurnum opificum condidit. Saepe petitus est, anno [[1892]] laesae maiestatis ad duos menses carceris damnatus, anno [[1904]] [[perduellio]]nis contra [[Nicolaus II (imperator Russiae)|Nicolaudem II]], imperatorem [[Russia]]e accusatus est, quod cum aliis libella seditiosa in Russiam misisset. Sed hoc tempore celeriter absolutus est, nam [[Hugo Haase]] sodalis factionis et iurisconsultus eum prospere defendebat. <br />
[[3 Aprilis]] [[1894]] Aemiliam Podzius in matrimonium duxit. Ex ea unum filium Ericum habuit, qui voluntarius miles [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] anno [[1915]] [[Diphtheria]] morbo obiit.
 
== Cursus honorum ==
Anno [[1898]] praeses suae factionis in Borussia orientali, anno [[1911]] aerarius totius factionis electus est. Ab anno [[1913]] legatus domus legatorum [[Borussia]]e erat. Bello Orbis Terrarum I pro unitate Germanorum contra hostes (Theod. ''Burgfriedenspolitik'') certavit, sed initio anni [[1918]] operistitia contra bellum rexit. Bello finito in consilio opificum et militum [[Berolinum|Berolini]] fuit, sed haec consilia recusavit atque parlamenta probavit. Eodem anno [[Paulus Hirsch|Paulo Hirsch]] duce administer Borussiae agriculturae factus est et frustra legem de agris dividendis tulit. [[19 Ianuarii]] [[1919]] legatus [[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|Consilii Formae Civitatis Constituendae]] electus est. Annis [[1920]] - [[1933]] legatus dietae imperii fuit. A mense Martio 1920 - Martium [[1921]], tum iterum a mense Novembre 1921 ad usque Ianuarium anni [[1925]], tertio denique ab Aprile 1925 usque ad [[20 Iulii]] [[1932]] praeses ministrorum Borussiae fuit.
 
Aprile anni 1925 frustra candidatus suae factionis suffragii praesidis imperii fuit.
 
== Consilia ==
Braun praeses ministrorum consilia varia persqui conabatur:
* Legem agrariam ferre conabatur
* Scholam reformandam ad eruditionem democraticam esse semper censebat
* magistratus monarchicos dimittere et sectatores rei publicae nominare studuit
* Contra hostes rei publicae dimicabat.
 
== Rei publicae Borussiae eversio ==
Ad annum 1932 SPD cum aliis democraticis factionibus Borussiam rexit, sed [[24 Aprilis]] [[1932]] SPD electionem perdidit. Sed neque alia factio terram maximam Germaniae regere potuit. Itaque Braun pro tempore praeses ministrorum mansit. [[17 Iulii]] [[1932]] [[Altona]]e oppido apud [[Hamburgum]], quae ad Borussiam pertinebat, multi homines pugnis inter seditiosos Nazistas et Communistas necati sunt. Hoc factum [[Franciscus de Papen]] cancellarius Theodiscus praetendit, ut Braun atque administros suos dimissit. Braun eo tempore graviter aegrotus erat. Quamquam iudicium postea dimissionem contra legem fuisse iudicavit, Braun praeses ministrorum restitutus non est.
== Exilium ==
Anno [[1933]], postquam [[Adolphus Hitler]] cancellarius Germaniae factus est, in [[Helvetia]]m migravit. Vitam extremae pauperitatis ibi egit. Hoc tempore commentarios suae vitae composuit atque anno [[1943]] consilia de Germania futura publicavit. Neque post [[Bellum Orbis Terrarum II]] in patriam reversus est, quamquam conventionibus aliquibus SPD interfuit<ref>Wolfgangus Benz, Hermannus Graml: Biographisches Lexikon zur Weimarer Republik, Monachii 1988</ref>.
 
== Opera ==
* Otto Braun: ''Deutscher Einheitsstaat oder Föderativsystem?, [[Berolinum|Berolini]] anno [[1927]]
* Otto Braun: ''Von Weimar zu Hitler''. Europa Verlag [[Turicum (urbs)|Turici]] anno 1940
 
== Lege etiam ==
Linea 54:
 
{{DEFAULTSORT:Braun, Otto}}
{{Link FA|de}}
[[Categoria:Borussia]]
[[Categoria:Politicorum peritiPolitici Germaniae]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Borussiae]]
[[Categoria:Legati Consilii Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)]]
Line 62 ⟶ 61:
[[Categoria:Nati 1872]]
[[Categoria:Mortui 1955]]
 
{{Link FA|de}}