Quantum redactiones paginae "Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de supplicio
Linea 19:
[[Maximianus (poeta)|Maximianus]] in elegiis suis<ref>3,48: ''solus, Boethi, fers miseratus opem''</ref> affirmat se iuvenem Boethio amicum fuisse.
 
Boëthius ipse [[Ostrogothi|Ostrogothorum]] in regno ministri munere functus est. A [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] rege, quod cum [[Iustinus I|Iustino]] Augusto (eo qui tum [[Constantinopolis|Byzantii]] regnabat) in [[Gothi|Gothos]] coniuratus novis rebus studuisset, anno [[523]] deprehensus et [[Papia]]e in vincula coniectus anno [[524]] [[poena capitalis|supplicio]] affectus est. Ipse nullius sibi sceleris conscius ab invidis insidias esse paratas adfirmavit; quaecumque autem vera perniciei causa fuit, Boëthius suum et nomen et divitias et [[libertas|libertatem]] et [[vita]]m denique ipsam perdidit.<ref>[http://www.kirjasto.sci.fi/boethius.htm]</ref>
 
Boëthius philosophus eam litterarum Graecarum partem, quam Romanis semper exemplo esse vellet, convertere et illustrare coepit.