Quantum redactiones paginae "Noam Chomsky" differant
Content deleted Content added
m + |
|||
Linea 28:
Noam Chomsky, parentibus [[Populus Iudaicus|Iudaeis]] genitus, in [[East Oak Lane (Philadephia)|East Oak Lane]], uberi [[Philadelphia]]e [[Pennsilvania|Pennsilvaniensis]] vicinia, die [[7 Decembris]] [[1928]] in lucem editus est. [[Pater]], [[Gulielmus Chomsky]] (1896–1977), oriundus ex [[Ucraina]], munere professoris [[Lingua Hebraica|linguae Hebraicae]] apud [[Gratz College]] fungebatur ac socius societatis [[Industrial Workers of the World|IWW]] erat. Elsie Chomsky [[mater]] (Simonofsky nata in regione quae postmodo [[Ruthenia Alba]] facta est) in Civitatibus Foederatis adoleverat et, quod de marito non dici potest, "communi [[Dialectus Anglica Neo-Eboracensis|dialecto Anglica Neo-Eboracensi]]" loquebatur.<ref group="conv.">"ordinary New York English"</ref> Parentium autem amborum sermo patrius [[Lingua Iudaeogermanica|Iudaeogermanicus]] erat, sed Chomsky dixit vetitum fuisse hoc sermone loqui.<ref name=Goodman>{{cite web |url=http://www.chomsky.info/interviews/20041126.htm |title=The Life and Times of Noam Chomsky, Noam Chomsky interviewed by Amy Goodman|publisher=www.chomsky.info |accessdate=2008-12-21|last=|first=}}</ref> Chomsky, quamquam mater activismi radicalis annorum 1930 particeps fuit, potius ab avunculo affectus est, qui, cum nunquam quartam classem praeterierit, actorum diurnorum tabernulam possidebat, quae "fori intellectualis" loco fungebatur, ubi "professores huius et illius rei omnem per noctem inter se certabant."<ref group="conv.">"intellectual center—professors of this and that arguing all night."</ref><ref name="globetrotter.berkeley.edu">{{cite web|url=http://globetrotter.berkeley.edu/people2/Chomsky/chomsky-con1.html |title=Conversation with Noam Chomsky, p. 1 of 5 |publisher=Globetrotter.berkeley.edu |date= |accessdate=2011-08-16}}</ref> Chomsky etiam affectus est rebus radicalibus Hebraicis Zionisticisque, et in librariis versando anarchisticis.<ref name="globetrotter.berkeley.edu" />
[[Fasciculus:Noam_chomsky.jpg|thumb|Noam Chomsky.]]
Linea 476:
[[Categoria:Nati 1928]]
[[Categoria:Anarchistae]]
[[Categoria:Atheistae Civitatum Foederatarum]]
[[Categoria:Homines vivi]]
[[Categoria:Incolae Pennsilvaniae]]
|