Quantum redactiones paginae "Gesamtkunstwerk" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 21 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q858403 sunt
m ~
Linea 1:
[[Fasciculus:RobieHouseWindows ChicagoIL.jpg|thumb|Interior Domus Robie pars, a [[Franciscus Lloyd Wright|Francisco Lloyd Wright]] descripta (Sicagi, 1909)]]
'''''Gesamtkunstwerk''''', fortasse 'totum [[opus artis|artis opus]]',<ref>Anglice 'total work of art' (Millington, [[Wikt:n.d.|n.d.]]), Warrack (n.d.); Francice 'œuvre d'art totale'; Hispanice 'obra de arte total'; Italiane 'opera d'arte totale'.</ref> 'perfectum artis opus',<ref>Anglice 'ideal work of art', "Gesamtkunstwerk," in [[Oxford English Dictionary]].</ref> 'universum artis opus', 'artis opus late patens',<ref>Anglice 'comprehensive artwork'.</ref> 'artis forma omnia amplectens',<ref>Anglice 'all-embracing art form'.</ref> etiam 'synthesis artium', est [[ars|artis]] opus quod omnibus vel multis [[artes|artis formis]]—praecipue [[architectura]], [[musica]], [[pictura]], [[poesis|poesi]], [[saltatio]]ne—utitur vel uti conatur.<ref>[http://www.artlex.com/ArtLex/U.html#anchor1538384 Etiam 'universal artwork' definitur] in loco apud ArtLex Art Dictionary.</ref> [[Vocabulum]] est compositum [[nomen substantivum|nomen]] [[lingua Theodisca|Theodiscum]] quod in [[aesthetica]] et [[musicologia]] accipi solet.
 
Vocabulum primum a [[Carolus Fridericus Eusebius Trahndorff|Carolo Friderico Eusebio Trahndorff]], [[scriptor]]e et [[philosophus|philosopho]] [[Germania|Germanico]], in commentario anno [[1827]] vulgato usurpatum est. [[Ricardus Wagner]], Germanicus [[opera]]rum [[compositor]], mentionem verbi in [[duo]]bus commentariis anni [[1849]] fecit, sed incertum est num Wagner commentarium Trahndorffianum novisset. Vocabulum praecipue cum aestheticis exemplaribus Wagnerianis consociatum est.