Difference between revisions of "Feles"

m
→‎Medium Aevum: segem -> segetem
(removi sententiam cum "rorrum" et "rugitum" secundum disputationem.)
m (→‎Medium Aevum: segem -> segetem)
Ante [[Medium Aevum]], feles per totam [[Europa]]m et magnam partem [[Asia]]e viverunt.<ref>Engels, p. 137.</ref> Erant iam qui feles bene amaverunt, alii autem qui feles timeruerunt. [[Encyclopedia]]e medievales articulos de felibus habent, ut ''De Bestis et Aliis rebus'' ([[saeculum 13|saeculo tertio-decimo]]), ''De Naturis Rerum'' a [[Thomas Cantipratensis|Thoma Cantipratensis]] scriptus anno fere [[1235]], ''Historia Animalium'' ab [[Albertus Magnus|Alberto Magno]] scriptus circa [[1260]].<ref>Bobis, p. 101-102</ref> Inter tales libros modo ''Historia'' Alberti recognovit similitudinem felis et leonis.<ref>Bobis, p. 103.</ref>
 
Feles, quod [[mus|mures]] interficiunt (qui segemsegetem comedunt), magni aestimabantur; [[Cambria]]e pretium felis maturi idem erat pretio [[ovis]] aut [[caper|capri]], et [[Saxonia]]e idem erat pretio duorum ovium aut quiquagenta medimnae frumenti.<ref>Engels, p. 147.</ref> Sed quia feles iam erat animal sacrum Magnae Deae paganorum, dicitur diabolum vel animal dilectissimum veneficarum.<ref>Engels, p. 140-2.</ref> Inter [[saeculum 13|saecula tertium-decimum]] et [[saeculum 17|septimum-decimum]], Christiani multos feles ergo interfecerunt.<ref>Engels, p. 153.</ref> [[Gregorius IX|Gregorius Papa IX]] in [[bulla apostolica]] nomine ''Vox in Rama'' (anno [[1233]]) dicit [[Satanas|Satanam]] in felis nigris formam se mutare, quapropter fideles debeant feles removere.
 
Quamquam Christiani feles timuerunt, [[Musulmani]] animal purum et amicabilem habuerunt.<ref>Bobis, p. 267; Engels, p. 150.</ref>
2,533

edits