Quantum redactiones paginae "Fridericus Hebbel" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q57182 sunt
No edit summary
Linea 1:
'''Christianus Fridericus Hebbel''', qui [[Veslingburen]]e in oppido [[Dithmarsia]]e anno [[1813]] die [[18 Martii]] natus obiit anno [[1863]] die [[13 Decembris]] [[Vindobona]]e, tragoediarum scriptor et poeta [[Germania|Germanicus]] erat.
[[Imago:StampStamps Friedrichof HebbelGermany (DDR) 1963, MiNr 0953.jpg|thumb|Nota postalica [[Res publica Democratica Germanica|RPDG]] cum imagine Friderici Hebbel]]
Hebbel eo imprimis illustris est, quod maximus erat eorum, in Germania qui fuerunt, poetarum scaenicorum scriptorumque narrationum, qui saeculo 19. opera sua ad veram hominum vitam spectare voluerunt ideoque novo sane verbo creato [[realismus|''realistae'']] appellantur. Quin etiam in carminibus faciendis Hebbel una cum [[Conradus Ferdinandus Meyer|Conrado Ferdinando Meyer]] aliisque a [[romantismus|romanticorum]] more scribendi alienus vitam affectusque cottidianos celebrare maluit.