Quantum redactiones paginae "Ad fontes" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
+fons
 
Linea 1:
'''Ad fontes''' fuit dictum [[Humanismus|humanistarum]] [[Novum Aevum|Novo Aevo]] ineunte, quo antiquarum litterarum studia poposcerunt. Anno [[1511]] [[Desiderius Erasmus Roterodamus]] in libello ''De ratione studii ac legendi interpretandique auctores'' intitulato scripsit:
:''Sed in primis ad fontes ipsos properandum, id est graecos et antiquos.''<ref>Desiderius Erasmus Roterodamus: De ratione studii ac legendi interpretandique auctores, Parisiis 1511, in: Desiderii Erasmi Roterodami Opera omnia, ed. a J. H. Waszink et al., Amstelodami 1971, Vol. I 2, 79-151.</ref>
 
Etiam [[Philippus Melanchthon]] anno [[1518]], cum munus discendi apud [[Universitas Leucorea|Universitatem Leucoream]] [[Wittenberga]]e suscepit, oratione ''De corrigendis adolescentiae studiis''<ref> CORPUS REFORMATORUM (CR). MELANCHTHON OPERA. Edidit Carolus Bretschneider, Halle 1834 ss., Vol. XI, p. 22. </ref> a studentibus postulavit:
:''Iungendae Graecae litterae Latinis, ut philosophos, theologos, historicos, oratores, poetas lecturus, quaqua te vortas, rem ipsam assequare, non umbram rerum ...''<ref> CORPUS REFORMATORUM (CR). MELANCHTHON OPERA. Edidit Carolus Bretschneider, Halle 1834 ss., Vol. XI, p. 22. </ref>
 
[[Martinus Lutherus]] sententia commotus in [[Biblia|Bibliis]] vertendis fontibus [[lingua Hebraica|Hebraicis]] [[lingua Graeca|Graecisque]] innixus est.