Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de ''historia litterarum antiquarum'' necnon ''litterarum aetatis renatarum artium'', de ''philosophia antiquorum graecorum'', de ''lingua et litteris antiquorum graecorum'', de ''historia romana'', de ''carminibus latinis et graecis''. Artem poeticam in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt inixis rythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium c.n. ''[[Tyrtarion]]'', a quo multi modi musici in lucem edi solent quae possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.
 
Verum quartum annum iam '''scholas aestivas''' etiam proponunt quarum fama in dies in toto orbe terrarum crescit; sibi enim proposuerunt, quam metam praeterea consecuti videntur, ut homines qui numquam studuerunt linguae Latinae ita docerent ut duobus tantum mensibus auctores classicos legere discerent. Quod methodis et rationibus vividis impetrant, atque convictu discipulorum qui cottidie inter se Latine loqui cogunturtenentur.
 
 
Libros praeterea in Italiam diffundunt quibus linguae classicae vivis rationibus traduntur, ut [[Hans Henning Ørberg|Ioannis Orberg]] libri qui ''Lingua Latina per se illustrata'' inscribuntur et methodus oxoniensis ''Athenaze'', quam ipsi ad usum Italorum discipulorum aptaverunt.
 
== Vide etiam ==