Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Academia Vivarii novi''' (It. ''Accademia Vivarium novum''), Romae sita, unum institutum habetur in quo linguae Latina et Graeca unae inter discipulos et magistros communes sunt. Qui tamen non modo ut eas penitus discant eo concurrunt, at praesertim ut litteris et philosophia imbuantur et a vitae vicissitudinibus per unum annum ita abstineant ut de singulis societatis et Humanitatis fundamentis et radicibus una legant, meditentur, disputent.
 
Discipuli qui totum annum ibi degunt saepe a civitatibus minus divitibus proveniunt et ideo nihil omnino pecuniae rependere debent; una hac lege tenentur ut libere cogitent et categorias opinionesque quae in hoc mundo vigent unum annum seponant; vitam strictam, cum nec potiones sumi nec verba obscoena proferri nec quidquam turpe ibi fieri liceat, sed ideo sanam agunt et ex convictu communi et lectionibus non modo antiquorum monumentorum, sed et Mediae quae dicitur et Renascentium artium aetatis scriptorum, multa de Humanitate in universum discunt.
 
Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de ''historia litterarum antiquarum'' necnon ''litterarum aetatis renatarum artium'', de ''philosophia antiquorum graecorum'', de ''lingua et litteris antiquorum graecorum'', de ''historia romana'', de ''carminibus latinis et graecis''. Artem poeticam in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt inixis rythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium c.n. ''[[Tyrtarion]]'', a quo multi modi musici in lucem edi solent quae possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.