Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
Nuada (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
'''Academia Vivarii novi''' (It. ''Accademia Vivarium novum''), Romae sita, unum institutum habetur in quo linguae Latina et Graeca unae inter discipulos et magistros communes sunt. Qui tamen non modo ut eas penitus discant eo concurrunt, at praesertim ut litteris et philosophia imbuantur et a vitae vicissitudinibus per unum annum ita abstineant ut de singulis societatis et Humanitatis fundamentis et radicibus una legant, meditentur, disputent.
<!--[[Fasciculus:Living Latin at the Accademia Vivarium Novum in Rome.jpg|thumb|Latinitas viva in Accademia Vivario Novo [[Roma]]e, [[Italia]]. Lingua Latina et lingua Graeca antiqua locutae sunt in omnibus classibus et apud studentes et facultatem foris classium.]]
[[Fasciculus:Spoken Latin at the Academy Vivarium Novum.jpg|thumb|Classis academiae gradus capit.]]
 
Discipuli qui totum annum ibi degunt saepe a civitatibus minus divitibus proveniunt et ideo nihil omnino pecuniae rependere debent; una hac lege tenentur ut libere cogitent et categorias opinionesque quae in hoc mundo vigent unum annum seponant; vitam strictam, cum nec potiones sumi nec verba obscoena proferri nec quidquam turpe ibi fieri liceat, sed ideo sanam agunt et ex convictu communi et lectionibus non modo antiquorum monumentorum, sed et Mediae quae dicitur et Renascentium artium aetatis scriptorum, multa de Humanitate in universum discunt.
-->'''Vivarium Novum''' sive '''Accademia Vivarium Novum''' est [[academia]] [[Montella]]e, in [[Italia]]e meridianae [[oppidum|oppido]], condita, quae anno [[2009]] [[Roma]]m migravit; cuius sodales id praesertim student ut [[litterae|litteras]] promoveant atque [[puer]]is iuvenibusque educandis operam dent.
 
Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de ''historia litterarum antiquarum'' necnon ''litterarum aetatis renatarum artium'', de ''philosophia antiquorum graecorum'', de ''lingua et litteris antiquorum graecorum'', de ''historia romana'', de ''carminibus latinis et graecis''. Artem poeticam in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt inixis rythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium c.n. ''[[Tyrtarion]]'', a quo multi modi musici in lucem edi solent quae possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.
 
Verum quartum annum iam '''scholas aestivas''' etiam proponunt quarum fama in dies in toto orbe terrarum crescit; sibi enim proposuerunt, quam metam praeterea consecuti videntur, ut homines qui numquam studuerunt linguae Latinae ita docerent ut duobus tantum mensibus auctores classicos legere queant. Id methodis et rationibus vividis impetrant, atque convictu discipulorum qui cottidie inter se Latine loqui coguntur.
 
Nomen "Vivarium" ad insulam "Vivaram" alludit qua in insula docuit vir sapiens et philosophus [[Georgius Punzo]] qui Aloisium Miraglia ad latine loquendum incitavit.
 
Huius autem academiae praeses, [[Aloisius Miraglia]], propter merita verborumque similitudinem [[Lingua Latina|Latine]] agnominatus "Mirabilis" ([[Lingua Graeca|Graece]] autem ''ὁ Θαυμαστός''), est [[Scientia (ratio)|scientiae]] didascalicae cultorum ad Latinam Graecamque linguas spectantis facile princeps, qui opera eruditissima conscripsit. Verum autem esse dicitur (et est) columen academiae [[Michael Angelus Costagliola]] Prochytanus. Inter ceteros sodales vel magistros memorandi sunt [[Thomas Franciscus Bórri]] (Latine ''Burrus,'' Graece ''Πύρρος''), qui [[glottologia]]e est studiosissimus, [[Robertus Carfagni]] (Latine ''Carfaneus''), [[Seneca]]e cultor eximius, [[Arturus Tabaku]] Albanus, qui in litteras Latinas quae in [[Albania]] floruerunt incumbit et scholas de [[Lingua Italiana|linguae Italicae]] elementis recitat, [[Alexander Barbone]] (Latine ''Barbo''), Graecorum linguae atque [[philosophia]]e apprime peritus, [[Patricius Owens|Patricius Oenus]] ([[Anglice]] ''Patrick Owens''), qui lectiones [[litterae Christianae|litterarum Christianarum]] praebet, atque [[Georgius Čepelák]] (Latine ''Laminarius''), Latinus scriptor elegantissimus. Inter eos qui olim sive operam dederunt sive docuerunt notatu digni sunt [[Helgus Nikitinski]], [[Russia|Russus]] [[Moscua|Moscuensis]] et scriptor Neolatinus summus, [[Villelmus du Cassé]] Anglo-Gallus, [[Antonius Haaker]] (sive Latine ''Acer''), Gallus Alsata, qui elegantissime Latine loquitur et scribit, et in academia doctor est stili Latini atque Graecitatis elementorum.
 
== Vide etiam ==
Line 17 ⟶ 18:
 
== Nexus externi ==
* [http://www.vivariumnovum.itnet/ Accademia Vivarium Novum] - Pagina domestica officialis
* [https://www.youtube.com/watch?v=_LCJcq-30zUuser/vivariumnovum 'DeSedes conventu Romae apud Accademiam Vivarium Novum habito (I)']academiae in ''[[YouTube]]'']
* [https://www.facebook.com/pages/Accademia-Vivarium-Novum/120613064634471 Sedes academiae in ''[[Facebook]]'']
 
[[Categoria:Latinitas viva]]