Quantum redactiones paginae "Lucius Caecilius Firmianus Lactantius" differant

Content deleted Content added
m +Nexus &c.
m fmt
Linea 1:
[[Fasciculus:Lactantius, Divinarum institutionum ... liber primus, manuscript, Florence 1420-1430 ca.jpg|thumb|Pagina prima ''divinarum institutionum'' Lactantii, ex codice manu scripto in [[Florentia]] c. 1420–1430]]
'''Lucius Caecilius''' (vel '''Caelius''') '''Firmianus Lactantius''' (c. [[250]]–c. [[320]]) fuit [[Ars rhetorica|artis oratoriae]] praeceptor et fidei [[Christianitas|Christianae]] defensor, qui inter [[patres ecclesiae]] numeratur. In [[Africa Septentrionalis|Africa Septentrionali]] natus est, in qua, Siccae Veneriae, fuit discipulus [[Arnobius|Arnobii]]. Per famam [[orator]]is [[Nicodemia|Nicodemiam]] in [[Bithynia]], [[caput (urbs)|caput]] partis orientalis imperii et sedes imperatoris a magistro [[Arnobius|Arnobio]] vocatus est ut doceret artem oratoriam.
 
Coactus est ut relinqueret officium in [[303]] quia conversus erat Christianus; quae [[religio]] imperium Romanum illo tempore persequebatur. Itaque Lactantius Bithyniam reliquit, sed rediit sexto anno post, post [[Galerus|Galeri]] [[edictum tolerantiae]]. Anno [[317]] a [[Constantinus|Constantino]] arcessitus est in [[Augusta Treverorum|Augustam Treverorum]], ut ibi filii Crispi paedagogus esset.