Quantum redactiones paginae "Homo superior" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
fmt
Linea 1:
'''Homo superior''' est figura philosophica, qua homo perfectus, qui enim condicionem hominum vulgarum superaverit, nominatur. Longe notissima inter omnes interpretationes scriptorum, qui illa usi sunt, est ea [[Fridericus Nietzsche|Friderici Nietzsche]].
 
== Historia ==
 
Nomine hominis superioris volventibus annis variis cum significationibus usum est.
 
=== Antiquitas ===
 
Primus [[Dionysius Halicarnassensis]] iam saeculo primo a.C. suis operibus nomine ''hypanthropos'' usus est.
Linea 11:
Etiam temporibus recentioribus multi de eadem re cogitaverunt, horum notissimi sunt Herder et [[Goethe]].
 
=== Apud Fridericum Nietzsche ===
[[Fasciculus:Nietzsche1882.jpg|thumb|Fridericus Nietzsche, 1882]]
Nietzsche etiamsi primo iuveni aetate Georgium Byron nomen hominis superioris tribuit, philosophus solum multis annis post in libro "''Sic dixit [[Zoroaster]]''" rationem suam exposuit, videlicet, ut generis mortalis sit corrigendo atque emendando novum hominis statum adipisci. Quem Nietzsche hominem superiorem ([[Germanice]] origine 'Übermensch')nominat, quod sua sententia et ad mentem et ad corpus homini attinet.
 
=== [[Nazismus]] ===
 
Quod Nietzsche in cogitationibus suis non solum ad mentem sed etiam ad speciem hominis superioris animum vertit propagatoribus ideologiae Nazisticae facultatem dedit, ut [[Philosophia|philosophum]] doctrinis eorum quasi consensisse affirmare possent, etsi Nietzsche ipse Nationalismum semper recusavit, immo irrisit.
Soror autem eius nomine Elisabeth Foerster-Nietzsche cum adiutrix causae nationalisticae esset nihilominus hanc interpretationem propagavit.
[[Categoria:Notiones philosophicae]]
 
== Vide etiam ==
* [[Superman]]
 
[[Categoria:Notiones philosophicae]]