Quantum redactiones paginae "Alexandrea ad Caucasum" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|300px|Alexandria Caucasica sita est a meridie [[Bactriae, in monte ]] '''Alexandria Caucasica''' (tempore medii aevi Kapisa, ...'
(eadem)

Emendatio ex 00:06, 15 Augusti 2013

Alexandria Caucasica (tempore medii aevi Kapisa, hodie Bagram) colonia fuit ab Alexandro Magno condita in tractu nomine Paropamisade, ut aditum in Paropamisum custodiret. Nota bene: Tempore antiquo nomen Caucasus etiam adhibitum est ut montem Paropamisum describeretur aeque ac Caucasum montem in medio-orientem.

Alexandria Caucasica sita est a meridie Bactriae, in monte

Alexander Magnus

Alexander urbem 7000 militibus Macedoniis et 3000 militibus mercennariis implevit. Etiam castra prope hodiernam Bagram in Afghania exstrui iussit sub monte Paropamiso restituens castella eodem ratione atque more iam a rege Persico Cyro II exstructa.

Videtur ut patronus urbis deus Graecus Zeus (Iovis) fuit, quod ex nummis a rege Bactrio Eucratides emmissis cognoscimus.

Urbs Indo-Graeca

Alexandria Caucasica una fuit seedes regium Bactriorum (180 a.C.- 10 p.C.n.). Regnante Menandro I urbs virentem sectam Buddhistorum Graecis praecipuis sacerdotibus habuisse traditur. In litteris Buddhisticis Graecus (Pali: Yona, i.e. "Ionicus") monachus Buddhisticus Mahadhammarakkhita ex quadam urbe “Alasandra” advenisse commemoratur (quae enim Alexandria Caucasica putatur) cum 30.000 monachis, ut exstructionem aedificii nomine Maha Thupa ("magna stupa") in urbe Anuradhapura in Taprobane insula celebraret.